Lucubratio

E Vicipaedia

Lucubratio est vocabulum latinum de lucubrare declinatum et iam temporibus antiquis usitatum ad exprimendum laborem nocturnum, sc. lucerna adhibita. Sententiae huius vocis sunt et actio noctu laborandi et opus noctu elaboratum. Imprimis humanistae in inscriptionibus librorum suorum hac voce saepius usi sunt, velut Erasmus (Lucubrationes, 1516) et Lutherus (Lucubrationes in Psalmum XXI, 1522).

Et hanc et contrariam vocem reperimus apud Ciceronem in libris quos scripsit de divinatione[1]: 'nunc quidem propter intermissionem forensis operae et lucubrationes detraxi et meridiationes[2] addidi, quibus uti antea non solebam.'

Aliquot enumerationes lucubrationum a variis scriptoribus conscriptarum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cicero, de divinatione 2.142
  2. i. e. quies vel somnus temporis meridiani

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!