Jump to content

Lucretia Jochimsen

E Vicipaedia
Lucretia Jochimsen anno 2013

Lucretia (Theod. Lukrezia) Jochimsen (nata 1 Martii 1936 Norimbergae) diurnaria et rerum politicarum perita Theodisca factionis Sinistrae est.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Jochimsen, postquam anno 1956 testimonium maturitatis adepta est, Hamburgi sociologiae, rebus publicis atque philosophiae studebat. Anno 1961 Monasterii doctor philosophiae promota est. Deinde diurnaria operam dedit, ab anno 1975 pro televisione Germanica laboravit. Interdum (annis 1985 - 1988 et 1991 - 1993) correspondens stationis televisionis Germanicae Londinii erat. Anno 2001 ab opere se recessit.

Vita publica

[recensere | fontem recensere]

Anno 2002 primo pro factione PDS candidata Dietae Foederalis Germaniae erat neque electa est. Sed anno 2005 nunc legata electa est et ad hunc diem manet. Anno 2010 etiam candidata suae factionis in electione Praesidis Foederalis erat, sed frustra, quod Christianus Wulff (CDU) electus est. Anno 2013 non iam candidata Dietae Foederalis est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lucretia Jochimsen spectant.