Lucius Verginius Tricostus

E Vicipaedia

Lucius (vel Proculus) Verginius Tricostus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Opiter Verginius Esquilinus, consul suffectus anni 478 erat, filius Lucius Verginius L.f. Tricostus Esquilinus tribunus militum consulari potestate anno 402 a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Verginius anno 435 a.C.n. una cum Gaio Iulio Iullo consul creatus est. Eo anno Roma urbs peste vexata est et Fidenates Romanis bellum intulerunt. Itaque, cum Iulius copias Romanas in muros duceret, Verginius senatum habuit et Quintus Servilius Structus Priscus Fidenas dictator dictus est, qui Fidenas expugnavit[1]. Proximo anno iidem consules nominati sunt. Propter periculum belli Etrusci Mamercus Aemilius Mamercinus iterum dictator nominatus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 21-22
  2. op. cit. IV 23-24


Antecessores:
Lucius Papirius Crassus et Marcus Cornelius Maluginensis
Consul
435 a.C.n.
cum
Gaio Iulio Iullo II
Successores:
Gaiu Iulius Iullus III et ipse II
Antecessores:
Gaiu Iulius Iullus II et ipse
Consul
434 a.C.n.
cum
Gaio Iulio Iullo III
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.