Jump to content

Lucius Venuleius Apronianus Octavius Priscus (consul 168)

E Vicipaedia
Wikidata Lucius Venuleius Apronianus Octavius Priscus (consul 168)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2. saeculum; Pīsae
Obitus: 2. saeculum;
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Lucius Venuleius Apronianus Octavius Priscus;
Familia: Venuleii

Lucius Venuleius Apronianus Octavius Priscus (quando natus mortuusve sit, nescimus) secundo saeculo fuit senator Romanus patricius. Patria eius Pisa, pater Lucius Venuleius Apronianus Octavius Priscus fuit. Triumvir monetalis cursum honorum iniit, tum praefectus feriarum Latinarum et deinde quaestor. Post praeturam (anno 142) legatus legionis I Italicae in Moesia Inferiore provincia anno 143/144 meruit. Consul suffectus legatus Hispaniae Citerioris provinciae anno 144 factus est, Antonino Pio regnante. Anno 168, consul II ordinarius electus est.[1] Etiam augur erat.

  1. CIL 11, 1432 CIL 11, 1433. Der Neue Pauly (Stutgardiae: 1999), 12/2, col. 16.
Antecessores:
Imp. Caesar Lucius Aurelius Verus Augustus III et Marcus Ummidius Quadratus
Consul
168
cum
Lucio Sergio Paullo
Successores:
Quintus Pompeius Senecio Sosius Priscus et Publius Coelius Apollinaris