Lucius Valerius Messalla Thrasea Priscus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Valerius Publicola Messal(l)a Helvidius Thrasea Priscus Minicius Natalis (quando natus sit, nescimus, sed mortuus est anno 212 vel iam 211) senator Romanus patricius tempore Septimii Severi fuit. Postquam quaestor Augustorum fuit, inter praetorios adlectus est. Tum legatus Augusti pro praetore Belgicae factus est, ut ibi censum haberet. Anno 196 consulatum ordinarium gessit. Tum curator aquarum et fraudis Miniciae fuit[1]. Quamquam Valerii in temporibus liberae rei publicae semper inter quindecimviros fuerant, qui ludos saeculares celebraverant, Valerius anno 204, cum festum post plus quam centum annos iterum habebatur, non interfuit[2]. Anno 212 denique, cum Caracalla novus imperator Getam fratrem interfecisset, etiam Valerius ut hostis publicus cum multis aliis caesus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T 12/1 c. 1110-1111
  2. Anthony Birley, Septimius Severus, The African Emperor, Londinii 1988, p. 159
  3. Cassius Dio, Res Gestae LXXVIII 5,5


Antecessores:
Publius Iulius Scapula Tertullus Priscus et Quintus Tineius Clemens
Consul
196
cum
Gaio Domitio Dextro
Successores:
Titus Sextius Magius Lateranus et Lucius Cuspius Rufinus