Lucius Sestius Quirinalis Albinianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nummus Lucii Sestii Quirinalis Albiniani

Lucius Sestius Quirinalis Albinianus[1] (natus circa annum 73 a.C.n., mortuus post annum 19 a.C.n.) fuit senator Romanus. Publius Sestius pater propter amicitiam Marci Tullii Ciceronis anno 56 a.C.n. accusatus et a Cicerone oratione "pro Sestio" defensus est. Hoc iudicio et filius adfuit[2]; iudex fuit Lucius Cornelius Lentulus Niger.[3] Annis 44 quaestor et proquaestor Marci Iunii Bruti fuit.[4] Anno 43 triumviris proscriptione persecutus veniam accepit et anno 23 a.C.n. consul suffectus creatus est. Annis 22 ad usque 19 legatus Augusti provinciae Hispaniae Transdurianae fuit[5]. Praeterea amicus Horatii poetae fuit, qui ei carmen I.4 dedicavit.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lucius Sestius, sine cognominibus, secundum Der kleine Pauly.
  2. Cicero, Pro Sestio 6;10.
  3. "Cornelius.I.48" in Der kleine Pauly.
  4. Cassius Dio LIII 32.4.
  5. http://www.uni-koeln.de/phil-fak/ifa/zpe/downloads/2000/131pdf/131177.pdf.
  6. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 476.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Sestius. 3" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)