Lucius Postumius L.f. Megellus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Postumius L.f. Megellus (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus anno 253 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Postumius Megellus ter consul inter annos 305 et 291 a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Postumius anno 262 a.C.n. una cum Quinto Mamilio Q.f. Vitulo consul Romanus fuit. Consules inter Primum Bellum Punicum urbem Agrigentum oppugnabant et denique occupabant. Tamen triumphus eis non concessus est, forsitan, quod dux Carthaginiensium Hannibal Gisco fugere potuit. Anno 253 Postumius et praetor et censor electus est,sed eodem anno mortuus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius, Historiae, I 17 - 20


Antecessores:
Manius Otacilius C.f. Crassus et Manius Valerius M.f. Maximus (Messalla)
Consul
262 a.C.n.
cum
Quinto Mamilio Q.f. Vitulo
Successores:
Lucius Valerius M.f. Flaccus et Tiberius Otacilius C.f. Crassus