Lucius Pompeius Vopiscus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen)

Lucius Pompeius Vopiscus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Vienna in provincia Galliae Narbonensi erat. Fuit amicus Othonis imperatoris, qui eum 1 Martii per menses Martii et Aprilis consulem suffectum fecit[1]. Filius eius adoptatus Quintus Pompeius Vopiscus Gaius Arruntius Catellius Celer anno 77 consul suffectus erat[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Historiae, I 77: "... plerique Viennensium honori datum interpretabantur."
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 114