Lucius Orbilius Pupillus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Orbilius Pupillus (natus Beneventi 114 a.C.n.; mortuus circa 14 a.C.n.) fuit grammaticus qui Beneventi et ab 63 a.C.n. Romae docuit. Horatius, discipulus, in Epistulis (II) eum "plagosum" appellat; item, secundum Suetonium (De grammaticis, IX), Domitius Marsus eum memoria tenuit in versu "Si quos Orbilius ferula scuticaque cecidit." Orbilius senex mente alienata fuit, ut versus Bibaculi meminit: "Orbilius ubinam est, litterarum oblivio?"


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!