Lucius Nonius Asprenas (consul 29)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Nonius Asprenas (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus patricius fuit primo saeculo post Christum in tribu Pomptina inscriptus. Pater eius Lucius Nonius Asprenas anno 6 consul suffectus erat, frater Gaius Nonius Asprenas anno 38 consul ordinarius creatus est. Ipse 5 Decembris 20 ad usque 4 Decembris 21 quaestor fuit, anno 29 consulatum suffectum administravit. A Claudio imperatore inter patricios adlectus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 992