Lucius Minucius Natalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Minucius Natalis (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Barcino in Hispania erat. Legatus legionis primo bello Dacico interfuit et donis militaribus ornatus est. Tum Legioni III Augustae in Africa praefuit. Ibi viam a Lambaesi in Thevestem exstruxit. Anno 106 consul suffectus creatus est. Postquam curator alvei Tiberis fuit, anno 112 legatus Panonniae Superioris factus est, quo officio ad initium regni Hadriani imperatoris fungebatur. Anno 121/122 proconsul Africam administravit. Filius eius Lucius Minucius Natalis Quadronius Verus anno 139 consul suffectus erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 217-218