Jump to content

Lucius Manlius Torquatus (praetor 49 a.C.n.)

E Vicipaedia
Liber primus De Finibus incipiens in manuscripto picto. In hoc libro Torquatus Epicuri doctrinam adversus Ciceronem tuebatur.

Lucius Manlius Torquatus (mortuus 46 a.C.n.) erat filius consulis anni 65 a.C.n. eiusdem nominis. Anno 49 incipiente bello civili Pompeianas partes secutus est. Amicus Ciceronis erat[1] qui eum Epicuri placitorum interpretem in De Finibus fecit.

De cursu honorum[2]

[recensere | fontem recensere]
  • anno 66 consulem designatum Syllam lege Calpurnia de ambitu adulescentulus (sic scribebat Cicero) postulavit atque ita viam ad consulatum patri stravit[3], dum alter competitor idem efficit cum Autronio, altero consule designato.
  • anno 65 tum cum pater consul erat ipse triumvir monetalis fuit et denarios signavit cum his typis: ex una parte caput Sibyllae, ex altera litterae L TORQUAT III VIR et tripus cum duabus stellis et amphora intra torquem quae omnia (praeter torquem qui ad cognomen alludit) ad sacerdotium quindecimvirum sacris faciundis pertinent qui cultibus invectis (in primis Apollinis) et libris Sibyllinis praepositi erant. Utrum ad maiorum honores tantum alluserit an ipse quindecimvir fuerit nescitur[4].
  • anno 63 a.C.n. Cicero his verbis actionem Torquati iunioris contra coniuratos laudabat: L. ille Torquatus, cum esset meus contubernalis in consulatu atque etiam in praetura fuisset, cum princeps, cum auctor, cum signifer esset iuventutis, actor, adiutor, particeps exstitit[5]. Ex ipsis verbis manifestum est de tirocinio forensi hic agi quae pars magna educationis tralaticiae nobilium Romanorum fuit qui schola absoluta et toga virili sumpta virum rerum publicarum et eloquentiae forensis peritum per annum aut amplius comitabantur atque ita officia civilia discebant.
  • anno 62 cum ceteros coniuratos[6] apud iudices tum etiam Publium Syllam iterum accusavit tamquam Catilinae conscium. A Cicerone defensus, cuius orationem Pro Sulla adhuc legere libet, Sylla absolutus est.
  • anno 58 acriter Ciceronem adversus Clodium defendit exsilium frustra apud consulem Pisonem deprecatus[7].
  • anno 54 Aulum Gabinium de ambitu accusare voluit sed per divinationem e numero accusatorum exclusus est[8]. Reus accusante Publio Sylla crimini haesit.
  • anno 50 praetor designatus fuisse in De Finibus videtur[9]. Anno 49 igitur praeturam iniit tum cum Caesar Rubiconem transiit ita ut cum ceteris Pompeianis magistratibus Italiam reliquisse videatur postquam cum sex cohortibus Alba fugit[10].
  • anno 48 Oricum oppidum iussu Pompei defendebat sed ab incolis Graecis desertus sese Caesari dedere coactus est qui eum benigne dimisit. Quod quidem eum non avertit, si Lucano[11] credimus qui fortasse Titum Livium sequebatur, quominus ad castra Pompeiana contenderet atque magnas partes in proelio ad Dyrrachium ageret. Non multum tunc afuit quin cladem Caesarianis inferret.
  • anno 46 cum ex Africa ad Hispaniam Scipionis imperatoris comes fugere conaretur occisus est[12]

De homine litterato

[recensere | fontem recensere]

Lucius Torquatus poesim amabat atque ipse versus composuisse traditur[13]. Nec mirum igitur si Catullus poeta epithalamion in eius honorem composuit:

Torquatus volo parvulus
matris e gremio suae
porrigens teneras manus
dulce rideat ad patrem
semihiante labello.
sit suo similis patri
Manlio et facile insciis
noscitetur ab omnibus,
et pudicitiam suae
matris indicet ore.[14]


Praecipue tamen notus est quia Epicurismum acriter defendebat atque ipse profitebatur[15].

  1. Pro Sulla I.2: L. Torquatus meus familiaris et necessarius...
  2. T. R. S. Broughton, The Magistrates of the Roman Republic vol. 2, 1952. Jörg Fündling, "Manlius I 18" in Der Neue Pauly.
  3. De Finibus II.62. Pro Sulla 50. Cf Sallustius, Coniuratio Catilinae XVIII. Cicero, Pro Sulla 10-11.
  4. RRC 411/1. Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885, vol.2 Manlia 11-12. Exemplar apud Numista.
  5. Pro Sulla 34.
  6. Pro Sulla 21.
  7. In Pisonem 77
  8. Ad Quintum fratrem III.3.2. Ad Atticum IV.18.3.
  9. De Finibus II.74.
  10. Caesar, De bello civili I.24.3.
  11. Pharsalia VI.285sqq.
  12. Bellum Africum 96.1. Orosius, Historiae adversus paganos VI.16.5 qui tamen de praenomine Tito erravit.
  13. Plinius, Epistulae V.3.5.
  14. Carmen 61: 216-225.
  15. Yasmina Benferhat, « Manlius Torquatus (L.) », in Richard Goulet (cur.), Dictionnaire des philosophes antiques, Paris, CNRS Éditions, 2005, vol. 4: 255–256. Catherine J. Castner, Prosopography of Roman Epicureans from the Second Century B. C. to the Second Century A. D., Francofurti, Peter Lang, 1991: 40–42.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]