Lucius Manlius Torquatus

Lucius Manlius Torquatus (mortuus verisimiliter anno 63/2 aut certe ante 50 a.C.n.[1]) fuit senator Romanus qui consulatum anno 65 a.C.n. cum Aurelio Cotta gessit postquam Publius Autronius et Publius Sylla qui comitia vicerant ex lege Calpurnia de ambitu damnati sunt[2]. Aequalis et amicus Ciceronis fuit.
De gente
[recensere | fontem recensere]E patricia[3] gente Torquatorum ortus Lucius Manlius Torquatus consularibus et gloriosis maioribus gloriabatur multis[4]. Sed ab anno 164 a.C.n. Torquati ad consulatum non iam pervenerant et familia magnam sui pristini decoris partem amiserat[5]. Lucius ex uxore Asculana[6] filium genuit sibi homonymum qui eum in adipiscendo consulatu adiuvit et eo ipso anno quo pater consul triumvir monetalis fuit. Illum filium ut Epicurismi sectatorem Cicero in tractatum De Finibus induxit atque protagonistam libri I fecit. In quo libro Torquatus pater Stoicos irrisisse dicitur.
De cursu honorum[7]
[recensere | fontem recensere]- Idem vulgo putatur atque proquaestor qui Sullam in Oriente comitatus est atque postea cum eo in Italia bello civili interfuit. Nomine suo non tantum denarios sed etiam aureos nummos -quod tunc omnino inusitatum adhuc erat- signavit.
- Anno 68 fortasse praetor fuit siquidem deinde Asiae provinciae praefuit[8].
- Anno 66 consulatum petivit: primum Autronius et Sulla consules designati sunt sed postquam Torquati filius (inter alios) Sullam de ambitu postulavit et eum damnavit[9] comitia rescissa sunt[10]. Tum electi sunt Torquatus et Cotta.
- Anno 65 quo consulatum gessit insidias primae dictae Catilinae coniurationis[11] evasit (siquidem talis coniuratio umquam fuit) ac tamen advocatus Catilinae repetundarum reo esse non dubitavit[12] (ambo enim Sullani olim fuerant).
- Anno 64/63 proconsul in Macedonia fuit ubi imperatoria adclamatione a militibus honoratus est[13]
- Anno 63 contra Catilinam Ciceronem adiuvit qui anno proximo eum his verbis extollebat: parens eius[14], homo amantissimus patriae, maximi animi, summi consili, singularis constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam est a me digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuvit plurimum, cum infirmitatem corporis animi virtute superaret.[15]
- Anno 62 aut circiter mortuum esse Torquatum verisimile est[16] quia Cicero eum aegrum se consule fuisse scribebat. Eo verisimilius videtur quod in oratione Pro Sulla (62 a.C.n.) Torquatus pater nullum testimonium dat de rebus quibus interfuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Apparet ex verbis in De Finibus I.39 et II.62 de eo adhibitis. Vide etiam Brutum 265.
- ↑ Sallustius, Coniuratio Catilinae XVIII. Dio Cassius 36.44.3.
- ↑ Pro Sulla 23-25.
- ↑ Jane F. Mitchell, "The Torquati", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1966: 23-31.
- ↑ Cyril Binot, "Se faire un nom : les élites à la fin de la République romaine, entre tradition familiale et construction personnelle. Le cas de L. Manlius Torquatus (pr. 49)", Latomus, 2013: 627.
- ↑ Pro Sulla 25.
- ↑ T. R. S. Broughton, The Magistrates of the Roman Republic vol. 2, 1952 p. 61 sqq. Jörg Fündling, "Manlius I 17" in Der Neue Pauly.
- ↑ Sed vide T. Robert S. Broughton, "L. Manlius Torquatus and the Governors of Asia", The American Journal of Philology, 1990: 72-74.
- ↑ De Finibus II.62. Pro Sulla 50.
- ↑ Sallustius, Coniuratio Catilinae XVIII. Cicero, Pro Sulla 10-11.
- ↑ Cicero, Pro Sulla IV.11sqq. Suetonius, Divus Iulius 9. Robin Seager,"The First Catilinarian Conspiracy", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1964: 338-347.
- ↑ Cicero, Pro Sulla 81. Dio Cassius 36.42.
- ↑ Cicero In Pisonem 44.
- ↑ Hoc est accusatoris Torquati minoris.
- ↑ Pro Sulla 34. Cicero eum adhuc in Bruto laudat capitulo 265.
- ↑ Cyril Binot, (Latomus, 2013) p.629.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- G. V. Sumner, "The Consular Elections of 66 B. C.", Phoenix, 1965: 226-231