Lucius Lucceius Quinti filius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Lucceius Quinti filius (natus saeculo 2 aut 1 a.C.n. Pompeiorum, mortuus circa annum 43 a.C.n.) fuit homo politicus et rerum gestarum scriptor temporibus liberae rei publicae Romanae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Amicus erat Marci Tulii Ciceronis, a quo saepe littera accepit[1]. Anno 67 a.C.n. praetor urbanus electus est et anno 64 a.C.n. frustra Lucium Sergium Catilinam accusavit. Anno 60 a.C.n. frustra candidatus consulatus contra Marcum Calpurnium Bibulum erat, quamquam a Caesare adiutus est,[2] atque deinde a re publica se recessit. Annis sequentibus libros de rebus gestis composuit. Anno 49/48 a.C.n. inter consiliarios Gnaei Pompeii erat[3]. Postea veniam accepit a Caesare et Romam revertebat, ubi Ciceroni de filia maerenti consolationem dedit[4]. Circa annum 43 a.C.n. vel mortuus est vel - ob divitias suas - proscriptionibus necatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, Ad familiares XII
  2. Sallustius, Divus Iulius 19,1
  3. Gaius Iulius Caesar, Bellum civile III 18,3-4
  4. Cicero, Ad familiares V, 13-15