Lucius Licinius Sura

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Licinius Sura (natus anno 40, mortuus circa annum 108) fuit senator Romanus. De eius cursu honorum non multum scimus, sed circa annum 93 vel 97 consul I suffectus creatus est. Anno 98 vel legatus provinciae Germaniae Superioris vel legatus legionis fuit. Adiutor Traiani imperatoris eius adoptionem per Nervam et imperium promovit. Bellis Dacicis interfuit, feliciter pugnavit et cum Decebalo rege Dacorum de pace egit. In columna Traiani saepe cum imperatore pictus est. Annis 102 et 107 consulatu ordinario ornatus est. Circa annum 108 mortuus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, T. 7, c. 178-179


Antecessores:
Imp. Caesar Nerva Traianus Augustus IV et Quintus Articuleius Paetus
Consul
102
cum
Lucio Iulio Urso Serviano II
Successores:
Imp. Caesar Nerva Traianus Augustus V et Manius Laberius Maximus II


Antecessores:
Lucius Ceionius Commodus et Sextus Vettulenus Civica Cerialis
Consul
107
cum
Quinto Sosio Senecione II
Successores:
Publius Annius Trebonius Gallus et Marcus Atilius Metilius Bradua