Lucius Licinius Murena (pro praetore in Asia)

E Vicipaedia
Wikidata Lucius Licinius Murena (pro praetore in Asia)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2. saeculum a.C.n.;
Obitus: unknown value;
Patria: Roma antiqua

Familia

Proles: Lucius Licinius Murena, Gaius Licinius Murena

Lucius Licinius Murena (floruit 88-80 a.C.n.) fuit senator Romanus qui provinciae Asiae praefectus sua sponte secundum bellum Mithridaticum movit : Sylla tunc eum Romam revocavit atque ei triumphare concessit (81 a.C.n.) quamquam nihil gloriosi fecerat.

De gente[recensere | fontem recensere]

Nobili gente plebeia Liciniorum orti nec ipse nec pater nec avus ultra praetoriam dignitatem progressi sunt sed filius Lucius Licinius Murena consulatum anno 62 a.C.n. gessit. Cognomen Murena, quod ad piscem homonymum spectare videtur, secundo saeculo a.C.n. illi ramo gentis Liciniae nescio qua de causa addictum est. Primum legitur in serie nummorum aeneorum (as, semis, triens, quadrans, sextans, uncia[1]) inter 170 et 155 a.C.n. percussorum[2]. Qui magistratus monetarius sive pater sive avus nostri Lucii potuit esse : quod si ita est praetor anno incerto postea fuit[3].

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Praetor fuit[4], fortasse anno 88 a.C.n. Certe anno 87 a.C.n. Sullam legatus in primum bellum Mithridaticum secutus, 86 a.C.n. sinistro cornui Chaeronensi proelio praeerat[5]. Victor Sylla, cum anno 84 a.C.n. condiciones pacis sibi placentes Mithridati dictasset atque insuper inimicum Fimbriam sustulisset, in Italiam proficisci cupiens Murenam in provincia Asia cum duabus legionibus pro praetore reliquit. Illae duae legiones dubiae fidei erant quia Fimbriae fuerant (ideoque ad bellum civile in Italia parum idoneae erant). Tum quia Mithridates magnas copias adversus seditiosos Colchos (ita quidem dicebat) parabat Ariobarzanes, cui regnum Cappadociae a Romanis datum erat, pavefactus ad Murenam confugit ac simul cum Archelao, qui nuper dux Ponticus in Graecia nunc ob hoc ipsum regi suo suspectus erat, ei persuasit ut bellum Mithridati sponte indiceret (83 a.C.n.), Cappadociam invaderet atque Comana oppugnaret[6]. Mithridates legatos Romam de foedere laeso misit et brevi, repulso Murena, Ariobarzanis oppida ipse obsidebat. Legati a senatu missi pacem cum rege Murenae faciendam esse iusserunt et per matrimonium liberorum Mithridatem Ariobarzani reconciliarunt[7]. Nihilominus Murena de Ponto anno 81 a.C.n. Romae triumphavit. Hoc bellum a Murena gestum vulgo secundum bellum Mithridaticum apud historicos dicitur. Appianus quidem scribebat Murenam gloriae cupidine ac triumphi vanas et speciosas causas belli requisisse[8] : at fortasse Mithridates et ipse ad opportunitatem pronvinciarum amissarum reciperandarum sibi bello civili Romano oblatam spectabat.

Fieri potuit ut morte praeveniretur ne consul fieret siquidem ita verba Ciceronis in oratione Pro Murena interpretari placet : is (id est consulatus) iam patri debitus a filio petebatur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • J. Arkenberg, "Licinii Murenae, Terentii Varrones and Varrones Murenae. I A Prosopographical study of Three Roman Families", Historia 1993(42) : 326-351

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Babelon, Licinia 1-6. Crawford 186 As in Museo Britannico[nexus deficit]
  2. Nam as adhuc ponderis uncialis est.
  3. Cic. Mur. 15.
  4. Cic. Mur. 15.
  5. Plut., Sylla 17.
  6. Tum fortasse a militibus imperator adclamatus est, ut apparet ex inscriptione Rhodia IG XII,1 48
  7. Appianus 264-280.
  8. Mithr. 265.