Lucius Iulius Marinus Caecilius Simplex

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Iulius Marinus Caecilius Simplex (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit.

Patria et Familia[recensere | fontem recensere]

Patria eius Syria fuit. Filius erat Lucii Iulii Marini et filae vel sororis Gnaei Caecilii Simplicis, consulis suffecti anni 69. Nepos fuit Tiberii Iulii Candidi Marii Celsi, consulis anni 86. Iuliam Tertullam in matrimonium duxit, filiam Gaii Iulii Cornuti Tertulli, consulis suffecti anni 100.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

De eius cursu honorum ex inscriptione[1] certiores facti sumus: Fuit IVvir viarum curandarum circa annum 78, tribunus militum Legionis IV Scythicae, quaestor pro praetore provinciae Macedoniae, aedilis plebis, praetor circa annum 87, legatus pro praetore provinciae Cypri anno 88/89, legatus Ponti et Bithyniae circa annum 89, Curator viae Tiburtinae anno 91, legatus Legionis XI Claudiae Piae Fidelis anno 96, legatus Augusti pro praetore Lyciae et Pamphyliae anno 96/97-98/99, proconsul Achaiae 99/100. Denique anno 101 consul suffectus creatus est, cum Lucio Arruntio Stella[2]. Praeterea fuit frater Arvalis ab anno 91.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL IX 4965
  2. CIL VI,1492Textus (ad verbum "Beleg" imprime "CIL 06, 01492") . Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 37