Lucius Herennius Saturninus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Herennius Saturninus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Anno 98 proconsul Achaeae erat, anno 100 consul suffectus creatus est.

Annis 104 ad usque 106 legatus Augusti pro praetore Moesiam Superiorem administravit. Plutarchus ei librum in Epicuraeos dedicavit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 5, c. 414