Lucius Furius Sp.f. Purpureo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Furius Sp.f. Purpureo (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 183 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 210 tribunus militum fuit et anno 200 praetor de Gallis et Liguribus triumphavit. Anno 196 una cum Marco Claudio M.f. Marcello consul electus est et iterum contra Gallos et Ligures certavit. Hoc anno templum Iovis vovit. Anno 189 Antiocho III rege Syriae victo legatus in orientam missus est. Anno 187 in patriam rediit atque frustra triumphum imperatoris Cn. Manlii Cn.f. Vulsonis (consul anni 189) obtrectabat[1]. Anno 184 candidatus censoris repudiatus est. Anno 183 legatus ad Gallos, qui in Galliam Cisalpinam invaserant, missus est[2].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXXVIII 44,11-50,3
  2. Titus Livius, op.cit., XXXIX 54,13


Antecessores:
Gaius Cornelius L.f. Cethegus et Quintus Minucius C.f. Rufus
Consul
196 a.C.n.
cum
Marco Claudio M.f. Marcello
Successores:
M. Porcius M.f. Cato et Lucius Valerius P.f. Flaccus