Lucius Cornelius P.f. Scipio

E Vicipaedia

Lucius Cornelius P.f. Scipio (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Forsitan Publius Cornelius P.f. Scipio, magister equitum anni 350 a.C.n. eius frater est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Scipio anno 352 a.C.n. interrex fuit[1]. Anno 350 una cum Marco Popillio M.f. Laenate consul electus est. Cum Scipio morbo affectus esset, Popillio quamquam e plebe bellum contra Gallos a senatu mandatum est. Qui proelio sauciatus tamen hostes vicit et triumphavit[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 21,2
  2. op.cit., VII 23-24


Antecessores:
Gaius Sulpicius M.f. Peticus V et Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus II
Consul
350 a.C.n.
cum
Marco Popillio M.f. Laenate III
Successores:
Lucius Furius M.f. Camillus et Appius Claudius P.f. Crassus Inregillensis