Lucius Cassius Longinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Cassius Longinus (natus mortuusque ignotis annis) senator Romanus fuit primo saeculo post Christum natum. Pater eius Lucius Cassius Longinus anno 11 consul suffectus erat. Ipse anno 30 summum magistratum gessit. Frater minor Gaius Cassius Longinus ei eo anno consul suffectus successit. Lucius et XVvir sacris faciundis fuit, praeterea legatus ignoatae provinciae. Uxor eius Drusilla, filia Germanici Caesaris, quam anno 38 Caligula imperator ei dempsit[1]. Auctoritas eius in senatu magna erat[2]. Scripsit XV libros "iuris civilis".

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius Caligula XXIV 1
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 1013


Antecessores:
Gaius Fufius Geminus et Lucius Rubellius Geminus
Consul
30
cum
Marco Vinicio
Successores:
Tiberius Caesar Augustus V et Lucius Aelius Seianus