Lucius Calpurnius Piso

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Calpurnius Piso Augur (quando natus sit, nescimus; mortuus est anno 24) senator Romanus tempore Augusti et Tiberii imperatorum fuit. Pater eius Gnaeus Calpurnius Piso, consul suffectus anni 23 a.C.n. erat. Fuit augur et anno 1 a.C.n. consulatum ordinarium gessit. Annis 5 ad usque 12 proconsul Asiam administravit[1]. Anno 16 "ambitum fori, corrupta iudicia, saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans abire se et cedere urbe ... testabatur."[2]. Sed Tiberius eum retinuit. Eodem anno Urgulaniam, amicam Liviae Drusillae in ius vocare ausus est. Anno 20 fratrem Gnaeum Calpurnium Pisonem iudicio defendebat[3]. Anno 24 a Quinto Veranio "secreti sermonis adversum maiestatem habiti" incusatus ante iudicium coeptum mortuus est[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 947
  2. Tacitus, Annales II 34
  3. Tacitus, Annales III 11
  4. Tacitus, Annales IV 21


Antecessores:
Augustus XIII et Marcus Plautius Silvanus
Consul
1 a.C.n.
cum
Cosso Cornelio Lentulo
Successores:
Gaius Iulius Caesar et Lucius Aemilius Paullus