Lucius Aurelius Cotta (cos. 65 a.C.n.)
Appearance
Lucius Aurelius Cotta (floruit saec. 1 a.C.n., mortuus post annum 44 a.C.n.[1]) fuit senator Romanus qui consulatum anno 65 a.C.n. cum Lucio Manlio Torquato gessit postquam Publium Autronium comitiis centuriatis electum ambitus accusavit et damnavit[2]. Legem magni momenti, lex Aurelia iudiciaria dictam[3] anno 70 a.C.n. cum praetor esset tulit quae legem Sullanam abrogabat atque systema iudiciarium Romanum reformabat. Avunculus Gai Iulii Caesaris erat.
De familia
[recensere | fontem recensere]Nobili gente plebeia Aureliorum ortus et patrem eiusdem nominis (119 a.C.n.) et avum (144 a.C.n.) consules fuisse gloriari poterat. Fratres ei fuerunt Gaius consul anni 75 a.C.n. et Marcus consul anni 74 a.C.n., soror autem Aurelia, mater Gai Iulii Caesaris.
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]- Pompeio Crassoque consulibus (70 a.C.n.) praeturam gessit et legem iudiciariam tulit quae in quaestionibus tertiam partem iudicum e senatoribus, tertiam partem ex ordine equestri et reliquam partem e tribunis aerarii sorte duci iubebat. Legem Sullanam abrogabat quae iudicandi munus solis senatoribus destinabat.
- Anno 66 consulatum petivit: primum Autronius et Sulla consules designati sunt sed quia suffragia emerant ambo a competitoribus ex lege Calpurnia de ambitu accusati et damnati sunt (Cotta Autronium postulavit)[4]. Ipso facto e magistratu et senatu exclusi sunt. Tum electi sunt Torquatus et Cotta. Simul ortus est rumor qui consulatu per iudices prohibiti erant una cum Catilina et aliis coniurationem fecisse ad novos consules Kalendis Ianuariis 65 occidendos. quod consilium tamen peragere non potuerunt quia res patefacta erat ("prima Catilinae coniuratio")[5].
- Anno 64 a.C.n. postquam duo censores anno priore designati, Marcus Licinius Crassus et Quintus Lutatius Catulus, ob mutuas dissensiones magistratum abdicarunt brevi spatio censuram gessit Lucius Cotta cum ignoto collega nec ipse album senatorium recensere potuit ab infestis tribunis plebis impeditus[6]. Vini amatorem fuisse Cottam scimus ex facetis Ciceronis verbis quae nobis tradidit Plutarchus[7] dicens Ciceronem cum consulatum peteret (hoc est anno 64 a.C.n.) sitim aqua exstinguentem latuisse se velle simulasse ne censor hac ipsa de causa eum stigmate notaret, ita censoriam severitatem irridentem.
- Anno 63 Ciceronem adversus coniuratos adiuvit atque etiam supplicationem[8] in eius honorem decrevit.
- Anno 57 a.C.n. cum de Ciceronis reditu in senatu disceptaretur contendebat Cotta nullam esse legem a Publio Clodio per vim in comitiis tributis de capite civis Romani latam nec igitur nova lege opus esse ad Ciceronem revocandum[9].
- Deinde ut ex adfinitate aequum erat propius Caesarem accessit qui in commentariis suis de bello civili notabat[10] quod in sortitione provinciarum ineunte mense ianuario 49 a.C.n. habita propinqui sui Philippus et Cotta privata voluntate praeteriti essent (tum enim ex nova lege Pompeia anno 52 lata proconsules soli fieri poterant qui consules non minus quam quinque ante annos fuissent). Quin etiam anno 44 a.C.n. quindecimvir sacris faciundis consultis libris Sibyllinis renuntiavit Parthos nisi a rege non posse vinci ac si Suetonio[11] credimus proximo senatu sententiam dicturus erat Caesarem regem appellandum esse. Quae tamen omnia Lupercalibus ob invidiam populi manifestam omissa sunt. Interfecto dictatore lugens ac deiectus minus frequenter in senatum veniebat[12]. Nihil amplius de eo accepimus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cicero, Ad Fam. XII.2.3. Philippica secunda 13.
- ↑ Sallustius, de Catilinae coniuratione 18.
- ↑ Textus antiqui ad legem pertinentes.
- ↑ Sallustius, Coniuratio Catilinae XVIII. Cicero, Pro Sulla 10-11.
- ↑ Asconius, In Cornelianam 75. Dio Cassius, Historia Romana 36.44. Sallustius, De Catilinae coniuratione 17-18. Suetonius, Divus Iulius 9. Titus Livius, Periocha 101.
- ↑ Dio Cassius XXXVII.9. Cicero, De domo sua 84.
- ↑ Vita Ciceronis 27: Λουκίου δὲ Κόττα τιμητικὴν ἕχοντος ἀρχήν, φιλοινοτάτου δ’ ὄντος ὑπατείαν μετιὼν ὁ Κικέρων ἐδίψησε καὶ τῶν φίλων κύκλῳ περιστάντων ὡς ἔπινεν, Ὀρθῶς φοβεῖσθε‘ εἶπε, μή μοι γένοιτο χαλεπὸς ὁ τιμητὴς ὅτι ὕδωρ πίνω.
- ↑ Philippica secunda 13. Ad Atticum XII.21.1.
- ↑ Cicero, de domo sua 68 et 84. Pro Sestio 73. De legibus III.45.
- ↑ I.6.5
- ↑ Divus Iulius 79. Cicero, De divinatione II.110.
- ↑ Ad Familiares XII.2.3 (sept. 44): Nam L. Cotta, familiaris meus, fatali quadam desperatione, ut ait, minus in senatum venit.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Hinnerk Bruhns, "Ein politischer Kompromiß im Jahr 70 v. Chr.: die lex Aurelia iudiciaria", Chiron, 1980: 263–272.
- Jean-Louis Ferrary, "Cicéron et la loi judiciaire de Cotta (70 av. J.-C.)", Mélanges de l'école française de Rome, 1975: 321-348
- Brahm Kleinman, "Rhetoric and Money: The Lex Aurelia Iudicaria of 70 B.C.", in Money and Power in the Roman Republic, Latomus, 2016: 53-67
- Robin Seager, "The First Catilinarian Conspiracy", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1964: 338-347
- G. V. Sumner, "The Consular Elections of 66 B. C.", Phoenix, 1965: 226-231