Jump to content

Lucius Acilius Strabo

E Vicipaedia

Lucius Acilius Strabo (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Praetor erat, tum a Claudio imperatore in Cyrenem disceptator agrorum missus est. Sed Cyrenenses anno 59 eum apud Neronem accusabant, ut Tacitus rettulit:

Cyrenenses reum agebant Acilium Strabonem, praetoria potestate usum et missum disceptatorem a Claudio agrorum, quos regis Apionis quondam avitos et populo Romano cum regno relictos proximus quisque possessor invaserat, diutinaque licentia et iniuria quasi iure et aequo nitebantur. igitur abiudicatis agris orta adversus iudicem invidia; et senatus ignota sibi esse mandata Claudii et consulendum principem respondit. Nero, probata Strabonis sententia, se nihilo minus subvenire sociis et usurpata concedere rescripsit.[1]

Anno 71 consul suffectus creatus est, postea legatus Augusti pro praetore Germaniae Superioris vel tantum Legionis VIII Augustae[2][3].

  1. Tacitus, Annales, XIV 18
  2. https://web.archive.org/web/20120813045307/http://www.leg8.com/Corpus/Lucius_Acilius_Strabo.php
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 88