Lucianus Carr

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucianus Carr (natus Lucien Carr, 1 Martii 192528 Ianuarii 2005) fuit sodalis primi circuli Aetatis Prostratae inter 1940 et 1949; deinde multos annos editor United Press International laboravit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Carr primo anno in Universitate Columbia discipulus egregius agnotus est, cui mens erat agilis et astutus. Alius discipulus in cursu humanitatum a Lionel Trilling docto eum descripsit "luculente obstupefacientem. . . . Videbatur quasi is et Trilling secreto colloquebantur."[1][2] Etiam apud universitatem Carr amicus factus est Allen Ginsberg, in dormitorio Seminarii Theologici Unionis in via 122 occidentali, cum Ginsberg ostium pulsaret ut sciret quem discum cuiusdam trinionis Ioannis Brahms usurpabat.[3] Edie Parker, mulier quam Carr in amicitiam receperat, Carr Iacobo Kerouac, nautae et suo amanti viginti duo annos nato, mox tradidit. Carr vicissim Ginsberg et Kerouac inter se,[4] et tum ambos Gulielmo S. Burroughs tradidit. Nucleus scaenae prostratae Novi Eboraci sic ortus erat, Carr mediam partem complente. Ut Ginsberg dixit, "Lu fuit gluten."[5][6]

Carr, Kerouac, Ginsberg, et Burroughs mundum inhonestorum Novi Eboraci una exploraverunt. Hoc tempore in Herbertum Huncke, personam inhonestum et deinde scriptorem et poetam, inciderunt. Carr maxime fructus est moribus molestis, carminibus turpibus, motibusque ridiculis ad spectatores attonandos facti qui moderatis classis mediae moribus faverunt. Secundum Kerouac, Carr ei olim suasit ut se in vacuo cervisiae cado celaret, quem Carr tum secundum Broadway volvit. Ginsberg in suo diario eodem tempore scripsit: "Scito haec vocabula, et lingua Carrana uteris: fructus, phallus, clitoris, cacoethes, feces, fetus, uterus, Rimbaud."[7][8] Carr fuit qui primum Ginsberg monstravit poemata et biographiam Arthuri Rimbaud, poetae Francici saeculi undevicensimi, qui multum apud poesin Ginsbergianam tandem valeret.[9]

Carr rationem evolvit quam Novum Visum (New Vision) appellavit, doctrinam de transcendentalismo Emersoniano et Bohemianismo Lutetiensi deductam,[10] quae creatricem prostratorum rebellionem fulsit:

1. Nuda expressio sui est semen creativitatis.
2. Conscientia artificis per sensuum alienationem expanditur.
3. Ars moralitatem vulgatam eludit.[11][12]

Carr cancro ossium in Valetudinario Universitatis Georgii Vasingtonii Vasingtoniae in Districtu Columbiae Ianuario 2005 mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "stunningly brilliant. . . . It seemed as if he and Trilling were having a private conversation."
  2. Ed Gold, "Memories of a Beat Who Took A Different Road," Downtown Express, 1–7 Aprilis 2005, 17(45).
  3. James Campbell, This is the Beat Generation (Londinii: University of California Press, 1999), 12.
  4. Eric Homberger, "Lucien Carr: fallen angel of the beat poets, later an unflappable news editor with United Press," The Guardian, 9 Februarii 2005.
  5. Anglice: "Lou was the glue."
  6. Wilborn Hampton, "Lucien Carr, a Founder and a Muse of the Beat Generation, Dies at 79," New York Times, 30 Ianuarii 2005.
  7. Anglice: "Know these words, and you speak the Carr language: fruit, phallus, clitoris, cacoethes, feces, foetus, uterus, Rimbaud."
  8. James Campbell, This is the Beat Generation (Londinii: University of California Press, 1999), 12.
  9. Hampton, "Lucien Carr, a Founder and a Muse of the Beat Generation, Dies at 79."
  10. Maher et Amram, Jack Kerouac, p. 117.
  11. Anglice: "1) Naked self-expression is the seed of creativity. ¶ 2) The artist’s consciousness is expanded by derangement of the senses. ¶ 3) Art eludes conventional morality."
  12. James Campbell, This is the Beat Generation (Londinii: University of California Press, 1999), 26.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Collins, Ronald, et David Skover. 2013. Mania: The Story of the Outraged & Outrageous Lives that Launched a Cultural Revolution. Top-Five Books.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]