Lucia Syracusana
Obitus: 304; Syracusae
Consociatio
Memoria
hieromartyr, Sanctus (feriae die 13 Decembris)
Sancta Lucia Syracusana (nata Syracusis circa annum 263 et mortua anno 304) est martyr Italica (nomen "Lucia" est ex verbo Latinae "lux") quae necata est in Persecutione sub Diocletiano.[1] Iam in antiquissimo canone missae inter sanctos martyres enumeratur. Dies feriae eius est 13 Decembris. In hagiographia plerumque gladium et palmam martyrii, saepe etiam coronam rosariam, symbolum sponsae Christi, portat. Eam morbis oculorum dolentes patronam venerantur. Cultu lucis luminumque imprimis in civitatibus Scandinaviae celebratu
Ossa eius Venetiis primo in ecclesia ei dicata sepulta sunt. Cum anno 1860 ea ecclesia destructa est ad stationem ferriviariam dictam "Sancta Lucia" aedificandam, reliquias Sanctae in ecclesia "Sanctorum Ieremiae et Luciae" deposuerunt. Anno 1955 Angelus Roncalli, tunc patriarcha Venetiarum, idem postea papa Ioannes XXIII, vultum Luciae ore argenteo indui iussit.
Pinacotheca[recensere | fontem recensere]
Sancta Lucia, a Francesco del Cossa (c. 1430 – c. 1477) picta.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Narratio de elisione oculorum in fontibus veteribus velut martyrologio non traditur neque ante saeculum 15 notum erat.