Lucceius Albinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucceius Albinus (mortuus anno 69) fuit vir Romanus equestri dignitate, procurator provinciae Iudaeae inter 62 et 64. Porcio Festo in provincia mortuo anno 62 successit atque proficiscens anno 64 Gessio Floro provinciam reliquit. Paucos post annos bellis civilibus inter Othonem et Vitellium succubuit.

In Iudaea procurator[recensere | fontem recensere]

Tempore quo Albinus ab Alexandria in Iudaeam iter faciebat necdum advenerat Ananus a rege Herode Agrippa II paulo antea summus sacerdos factus, spreta Romanorum auctoritate, supplicium de Iacobo fratre Iesus Christi sumpsit. Albinus iratus minaces litteras ei misit et Agrippa novum sacerdotem in eius locum designavit[1]. Alioqui si rerum gestarum scriptori Flavio Iosepho crediderimus pessimus et improbus praeses fuit. Nam latrones in carcere custoditos pecunia accepta liberabat (latrones omnes Iudaeos Romanis oboedire recusantes appellare solebat Iosephus) et tributis omni modo populum Iudaeorum onerabat. Ab illo tempore homines seditiosi magis magisque Hierosolymis viguerunt. Ita sine dubio semina belli futuri sparsit. Nisi quod successor Gessius adeo peior exstitit ut mox Iudaei Albinum desiderare coeperint.

In Mauritania procurator[recensere | fontem recensere]

Postea Mauretaniae Caesariensi eum praefecit Nero cui Galba imperator factus Mauretaniam Tingitanam quoque addidit. Quo mortuo Albinus in bellis civilibus Othonis partibus favebat. Legioni non praeerat quia nihil aliud erat nisi procurator equestri dignitate, sed in provincia 19 cohortes peditum et quinque alas equitum ducebat, valido et exercitato Maurorum manu insuper fretus. Ac iam de copiis in Hispaniam traducendis cogitabat cum a Cluvio Rufo et Vitellianis oppressus et iugulatus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

  • Hadas-Lebel, Mireille, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009 ː 99-101
  • Ute Schall, Die Juden im Römischen Reich. Regensburg 2002
  • E. M. Smallwood, The Jews under Roman Rule : from Pompey to Diocletian, Lugduni Batavorum, Brill, 1976

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ant. Iud. XX.199-203.