Lucas Ravenstahl

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lucas Ravenstahl in comitia prima Aprilis 2008 suffragium ferat.

Lucas Ravenstahl (natus die 6 Februarii 1980) erat praefectus urbis Pittsburgi in Pennsilvania. Anno aetatis suo 26, iuvenissimus praefectus Pittsburgi factus est mense Septembri 2006.[1] In historia Civitatum Foederatae Americae, Ravenstahl est inter iuvenissimos urbis magnae praefectos.[2]

Natus est in Colle Troiana, vicinia urbis Pittsburghi, et Septentrionalem Scholam Superiorem Catholicam frequentavit. Gradus suscepit in anno 1998 et adscriptus est in Collegium Mercyhurst. Post annum unum, se traduxit ad Universitatem Pittsburgensem; demum ad Collegium Washingtoniense et Jeffersoniense se traduxit, ad quod educatio sua perfecta est in anno 2002.[3]

Spatium muneris sui finitum est Ianuarii mense 2014 et recomitium non petivit. In loco sui, Guglielmus Peduto in praefectus urbis electus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Roddy, Dionysius B. (1 Septembris 2006). "Ravenstahl sworn in as Pittsburgh mayor". Pittsburgh Post Gazette 
  2. Highfield, David (4 Septembris 2006). "Ravenstahl Among Youngest Mayors Ever". KDKA-TV 
  3. "W&J Graduate Elected Mayor of Pittsburgh". Collegium Washingtoniense et Jeffersoniense. 7 Novembris 2007