Lucas Cupidus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Lucas Cupidus
Res apud Vicidata repertae:
Lucas Cupidus: imago
Nativitas: 20. century; Aesernia

Officium

Munus: editor
Patronus: SOGIN, Enel

Memoria

Laurae: Order of the Star of Italian Solidarity

Lucas Cupidus, nomine vulgari Luca Desiata, est fundator et curator periodici aenigmatum Latinorum Hebdomada Aenigmatum [1] [2] [3] ab anno 2014 et periodici aenigmatum Graecorum "Onomata Kechiasmena" [4] ab anno 2015.

Luca Desiata, ex Italia oriundus, alumnus est universitatis Pisanae, ubi ingeniariae mechanicae studuit, et instituti Europaeani Administrationis Negotii ad fontem Bleaudi. Anno 2012 cum Rocho Sabelli et Anatolio Karpov librum titulo Scacchi e Strategie Aziendali, de rebus commercialibus ludo scaccorum illustratis, Italiane divulgavit. Anno 2016 nominatus est administrator delegatus societatis "Sogin" [5]. Anno 2014 fundavit societatem pptArt, primam in toto orbe structuram artis interretialis permutationis et commercii, quæ Anglice crowdsourcing nominatur (ex crowd, “turba” et outsourcing “opera locata”). [6][7][8]

Paravit primum certamen aenigmatum Latinorum apud Universitatem Studiorum Lugdunensem [9][10] anno 2016.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]