Petrus Lotichius Secundus

E Vicipaedia
(Redirectum de Lotichius)
Wikidata Petrus Lotichius Secundus
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Lotichius Secundus: imago
Petrus Lotichius Secundus: imago
Nativitas: 2 Novembris 1528; Schlüchtern
Obitus: 7 Novembris 1560; Heidelberga
Patria: Germania

Petrus Lotichius Secundus (natus Schlüchtern-Niederzell in Hassia die 2 Novembris 1528, mortuus Heidelbergae die 7 Novembris 1560; Theodisce Peter Lotich der Jüngere seu Peter Lotz) fuit poëta et medicus Germanicus qui multas elegias aliaque carmina Latina scripsit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Lotichius, cuius avunculus reformator gravis fuit, Marburgi medicinae studuit, in Universitate Leucorea autem Wittenbergae apud Camerarium et Philippum Melanchthona humanioribus. In Bello Smalcaldico stipendia merens postea adulescentes divites trans Franciam Italiamque comitatus est. Anno 1557 autem professor universitarius Heidelbergae factus est in medicinalibus.

Poemata eius Latina, totius saeculi pulcherrima, collecta sunt a dominis Burman (Amstelodami 1754), Kretzschmar (Dresdae 1775) et Friedemann (Lipsiae 1842).

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Elegiarum liber; Carminum libellus. Lutetiae 1551
  • Elegiarum liber secundus; Venator. Lugduni 1553
  • Carminum libellus. Bononiae 1556
  • Poemata. Lipsiae 1563
  • Opera omnia. Lipsiae 1586
  • Poemata omnia, 1754

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Lotichium Secundum spectant.
Lexica biographica:  • Teuchos • Deutsche Biographie

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!