Lorica (carmen)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Lorica

Lorica vel Lorica sancti Patricii precatio est mediaevalis, a sancto Patricio, ut saepe dicitur, compositum, vel tempore posteriore.

Versio Latina[1].[recensere | fontem recensere]

Sancti Patricii Hymnus ad Temoriam.

Ad Temoriam hodie potentiam praepollentem invoco Trinitatis, Credo in Trinitatem sub unitate numinis elementorum.

Apud Temoriam hodie virtutem nativitatis Christi cum ea ejus baptismi, Virtutem crucifixionis cum ea ejus sepulturae, Virtutem resurrectionis cum ea ascensionis, Virtutem adventus ad judicium aeternum.

Apud Temoriam hodie virtutem amoris Seraphim in obsequio angelorum, In spe resurrectionis ad adipiscendum praemium. In orationibus nobilium Patrum, In praedictionibus prophetarum, In praedicationibus apostolorum, In fide confessorum, In castitate sanctarum virginum, In actis justorum virorum.

Apud Temoriam hodie potentiam coeli, Lucem solis, Candorem nivis, Vim ignis, Rapiditatem fulguris, Velocitatem venti, Profunditatem maris, Stabilitatem terrae, Duritiam petrarum.

Ad Temoriam hodie potentia Dei me dirigat, Potestas Dei me conservet, Sapientia Dei me edoceat, Oculus Dei mihi provideat, Auris Dei me exaudiat, Verbum Dei me disertum faciat, Manus Dei me protegat, Via Dei mihi patefiat, Scutum Dei me protegat, Exercitus Dei me defendat, Contra insidias daemonum, Contra illecebras vitiorum, Contra inclinationes animi, Contra omnem hominem qui meditetur injuriam mihi, Procul et prope, Cum paucis et cum multis.

Posui circa me sane omnes potentias has Contra omnem potentiam hostilem saevam Excogitatam meo corpori et meae animae; Contra incantamenta pseudo-vatum, Contra nigras leges gentilitatis, Contra pseudo-leges haereseos, Contra dolum idololatriae, Contra incantamenta mulierum, Et fabrorum ferrariorum et druidum, Contra omnem scientiam quae occaecat animum hominis.

Christus me protegat hodie Contra venenum, Contra combustionem, Contra demersionem, Contra vulnera, Donec meritus essem multum praemii.

Christus mecum, Christus ante me, Christus me pone, Christus in me, Christus infra me, Christus supra me, Christus ad dextram meam, Christus ad laevam meam, Christus hinc, Christus illinc, Christus a tergo.

Christus in corde omnis hominis quem alloquar, Christus in ore cujusvis qui me alloquatur, Christus in omni oculo qui me videat, Christus in omni aure quae me audiat.

Ad Temoriam hodie potentiam praepollentem invoco Trinitatis. Credo in Trinitatem sub Unitate numinis elementorum.

Domini est salus, Domini est salus, Christi est salus, Salus tua, Domine, sit semper nobiscum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Textum Hibernicum hic videre possis