Lone Wolf (series librorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Lupus Solitarius est duo-de-triginta librorum-ludorum series a Joe Dever scripta et initio a Gary Chalk (libri 1–8), deinde a Bryan Williams (libri 9–28) figuris ornata. Iulio 1984 seriem edere coeptum est. Cito popularissima facta est. Novies mille milia exemplarium in omni terrarum orbe venditum est.

Fabula in imaginariis Magnamundis terris evenit, de quibus Boni Malique vires inter se dimicant. Prima persona est Lupus Solitarius, ultimus ex monachorum-bellatorum genere quos Kai Dominos appellant. Libri secundâ personâ scripti sunt et primâ personâ legenti Lupi Solitarii odysseas narrant. Lupus Solitarius legens actiones eligere potest quae fabulae cursus finisque momentum faciunt.

Quemque seriei librum separatim legere licet, sed scientiae resque prioribus episodiis acquisitae posterioribus conservari possunt. Quisque liber unum propositum habet, sed argumentum chronologica correlationi obtemperat.

Quamquam anno 1998 libros edere desierunt, postero anno archivum gratuitum nomine Consilium Aon creatum est, quod voluntate auctoris seriem modo digitali edit. Inde studium Lupi Solitarii Britanniâ et Galliâ et Italiâ resurrexit. Ab anno 2007, Societas Mongoose Publishing Ltd libros iterum edit. Nova editio nonnullas res ineditas habet: imagines, novos paragraphos ad originales additos, liberas aliarum seriei personarum odysseas.