Lohengrin (drama musicum)

Lohengrin est drama melicum sive opera romantici(en) generis a Ricardo Wagner scriptum et compositum. Quod drama trium actuum primum Vimariae die 28 Augusti anno 1850 duce Francisco Liszt actum est. Wagner ipse primae actioni interesse nequivit, quia anno 1849 propter participatum tumultus Maii mensis Dresdae(en) exulatus erat.
“Lohengrin” non solum in “Parsifal(de)”, poemate epico a Wolfram von Eschenbach(de) scripto, sed etiam in operibus duorum ignotorum poetarum Francogallicorum saeculo XIII exeunte scriptis positum est.
De historia
[recensere | fontem recensere]“Lohengrin” ultimum opus Wagnerianum generis romantici est, et non ante quam in hoc opere historia cum mytho convenit, nam eventum mythicum in historicum insertum est contextum, qui accurate ad annum 933 referri potest, quo Henricus Auceps, rex Saxonum, apud Ritteburgum(de) ad flumen Unstrut(de) Hungaros vicit. Oratio Henrici Aucipitis in actu primo ad orationem regis ad populum Saxonicum habitam refert, quam memoriae tradiderat Vidukindus Corbeius in Rebus gestis(en). Wagner actionem operis Antverpiam transtulit, ut eventa historica cum Equite Cycneo(en), mytho a Rhenania inferiore(en) oriundo, coniungere posset. Non erat ducatus Brabantiae(en) illo tempore, sed Gaugrafschaft eiusdem nominis. Cum Henrico Aucupi (876–936) contigerit, ut omnes tribus Franconiae orientalis belligerantes in hac expeditione uniret, a motu nationali aetatis Wagnerianae veneratus est antecessor imperii (Reich) Germanici uniti.
Ad operam intellegendam prodest, quod anno 1849 Wagner tumultus Dresdensis particeps erat fautor partis democraticae radicalis. Etiam scriptis suis aequalibus rebus historicis utitur materia prima, ex qua mundum mythicum creare conatur, in quo historia et mythus inter se commisceantur. Wagner etiam symbola Christiana (e.g. sanctum graal) cum mythis paganis aequat, quos archetypos totius humanitatis exhibet.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Tempus dramatis in saeculo millesimo ineunte positum est, et res Antverpiae geruntur.
Actus primus: Ad flumen Scaldim
[recensere | fontem recensere]Henricus Auceps, rex Germanorum, bellum contra Hungaros suscepturus ad copias colligendas in Brabantiam venit. Dux Brabantiae, qui iam pridem mortuus est, filium Godofridum et filiam Elsam reliquit, quorum tutor comes Fridericus de Telramundo constitutus est. Quodam die Elsa cum Godofrido fratre in silva ambulatum it, sed sine eo redit. Fridericus de Telramundo dicit Godofridum ab Elsa necatum esse, quae pro eo Brabantiam regnare vellet. Fridericus antea Elsam in matrimonium ducere voluerat, sed nunc Ortrudam, stirpem Radbodi(en), principis Frisiae, uxorem duxit. Fridericus Brabantiam sibi vindicat, quod propinquus ducis defuncti sit, et familia Ortrudae antea patriam rexerit. Henricus rex Elsam ad locum adduci iubet, quaeritque, an rea sit necis fratris sui. Elsa hoc negat. Fridericus autem declarat se paratum esse ad pugnandum contra quemvis heroa, qui Elsam defendere cupiat. Elsa dicit se talem in somnio vidisse equitem. Rex Auceps praeconi suo imperat, ut hunc equitem arcessat. Post duas evocationes, eques in scapha cycno tracta advenit. Elsa se equiti, si eam defendat, nupturam esse pollicetur. Eques cycneus consentit sed ea condicione, ut Elsa numquam, quis sit aut unde veniat, quaerat. Eques cycneus Fridericum in duello superat, sed vitam eius servat. Rex Fridericum exsulat.
Actus secundus: In arce Antverpiensi
[recensere | fontem recensere]Fridericus et Ortruda exsules in gradibus arcis Antverpiensis stant. Fridericus Ortrudae iratus est ex huius mendacio, nam re vera Elsa Godofridum non necavit. Ortruda autem Fridericum ad credendum inducit equitem arcanum magia usum esse: Eques, si vel minimum vulnus acceperit aut nomen eius revelatum erit, potestatem suam amittet. Hoc tempore, Elsa ad fenestram arcis venit. Ortruda Fridericum dimittit et Elsam suspiciosam in equitem cycneum facere conatur. Elsa nihil mali de equite adiutore cogitare potest, sed Ortrudam miseratur polliceturque se ab equite, ut Friderico ignoscat, rogaturam esse. Primo mane, castellani ad locum conveniunt. Praeco regius Fridericum exlegem declaratum esse; praeterea, equitem cycneum titulum ducis recusavisse et protectorem Brabantiae appellari mavelle.
Ortruda, simulac Elsa et Lohengrinus(en) cum rege et comitibus eius in ecclesiam ingrediuntur, vestibus pulchris induta apparet accusans Lohengrinum magum esse, cuius nomen ne ipsa quidem Elsa scit. Telramundus quoque apparet affirmatque se iniuste, cum nomen adversarii sui ignoret, victum esse. Lohengrin quis sit dicere recusat: soli Elsae respondebit. Elsa eum de fidelitate sua confirmat. In ecclesiam itur.
Actus tertius: in thalamo, ad Scaldim
[recensere | fontem recensere]Elsa timere coepit ne, si nomen mariti sui nesciat, eum amittat. Itaque ex invito equite cycneo nomen exprimit. Subito Fridericus cubiculum intrat equitem vulneraturus, sed hic illum gladio occidit, et sociis Friderici imperat, ut corpus Friderici ad Scaldim deferant, ubi rex et copiae eius opperiuntur, et eo cum Elsa proficiscitur, ut nomen suum revelet. Ad Scaldim, revelat se esse Lohengrinum, filium Parsifalis. Se ad ordinem castelli Montsalvat pertinere dicit, cuius munus est calicem graal custodire. Si quis ex equitibus castellum relinquat, vi calicis adiuvabuntur, sed si nomen eorum patefiat, redire debeant. Advenit scapha a cygno tracta advenit. Eques Elsae cornu, gladium et anulum dat rogatque, ut ea fratri suo det, quem adhuc vivere dicit. Eo momento advenit Ortruda, quae ei nuntiat Gottfriedum in cycnum scapham trahentem a se transformatum esse. Hoc audito, Lohengrin in genua procumbit ad precandum.
Columba alba supra eum apparet et, ad horrorem Ortrudae, Godofridus ad veram formam redit. Lohengrin scapham adscendit. A columba e conspectu extrahitur. Elsa in bracchiis fratris sui moritur.
Personae
[recensere | fontem recensere]- Primariae
- Lohengrinus, eques graal – tenor
- Elsa von Brabant, Brabantiae ducis filia – supranus
- Fridricus von Telramundus, comes Brabantiensis – barytonos
- Ortruda, uxor Telramundi – mezzosoprano
- Secundariae
- Henricus Auceps, rex Germanorum – basso
- Praeco regius – bassobarytonus
- Nobiles quattuor – duo tenores, duo bassi
- Ancillae quattuor – duae sopranae, duae altae
- Godofridus, Elsae frater – persona muta
Comites et nobiles, feminae nobiles, vassalli, famuli (chorus)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Lohengrin spectant. |