Locustarium genus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Locusta
Palinurus elephas: llagostada ("patina e locustis"), ferculum Catalauniae septentrionalis, paratur

Locustarium genus[1][2] est grex paraphyleticus, a piscatoribus coquisque praesertim agnitus, ex eis crustaceis maioribus constitutus quae "caudam" (re vera abdomen) carnosam edulem habent.

Index specierum utiliorum[recensere | fontem recensere]

Homarus gammarus: Lobster thermidor ("Astacus stilo thermidor"), ferculum origine Parisiense, in popina urbiculae Cromer Angliae inlatum
Homarus gammarus: Hummersuppe mit Sahne ("Ius de astacis cum cramo"; hoc casu cramo aërato[fr] infuso anethoque insparso) sicut Hamburgi in urbe Germaniae infertur
Nephrops norvegicus: Cammari, munimentis non remotis, ex iure cum frustis limonii sicut in Portugallia inferuntur
Metanephrops japonicus (?) ex iure butyrato in Iaponia inlatus
Panulirus argus: Lobster crêpe ("crispa e locusta"), granis maizii inspersis, in popina Novae Aureliae in urbe Civitatum Foederatarum inferta
Panulirus japonicus (?): Homard à l'américaine ("Astacus modo Americanorum"), ferculum origine Francicum Tokii in urbe Iaponiae in epulo nuptiali inlatum

Species e tribus infraordinibus comprehenduntur, qui sunt Astacidea, Palinuridea, Thalassinidea:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "De crustatis locustarii generis, cauda praeditis": #Bellonius (1553) p. 343; "Cancrarium et locustarium genus inter se sunt similia" (Aristoteles, De partibus animalium lib. iv Latine versus) (Cuvier, "Dissertation critique" p. 4 apud Google Books)
  2. "Ut omittam tot praegrandium sane cancrorum, locustarum, et cammarorum genera" (p. 26 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Scripta antiquiora
Praecepta
Eruditio recentior

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Locustarium genus spectant.