Lob Nor

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Loca salsa et paludes, Lob Noris reliquiae, in photographemate spatiali

Lob Nor[1] (Mongolice Лоп Нуур, Lop Nuur, quod Latine Lop lacus est, Uigurice لوپنۇر) est lacus salsus magnus in Turcestania Sinensi, nunc paene exsiccatus. In parte australi et orientali deserti Lop situs erat.

Saeculo X Lob Noris area 14 milia chm2 et saeculo XX tria milia chm2 erat. Tarimus fluvius in eum influebat, qui nunc in paludibus it locis salsis perditur. De lacu quaedam paludes et lacus temporales relictae sunt, qui in occidentem a loco lacus veteris migraverunt.

Ferdinandus de Richthofen[de] annis sexagesimis saeculi XIX et Nicolaus Przewalski anno 1876 Lob Norem explorabant.

Armorum nuclearium Sinensium probamenta anni 1964 et 1967 loco Lob Noris agebantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 40°10′0″N 90°35′0″E  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica