Roman numeral 10000 CC DD.svg

Llanos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Llanos regio colore purpureo indicatur

Llanos[1] sunt vastissimae planities stepparum vel savannarum similes, sed humiditate maiore, quae secundum tempora anni mutatur; nam tempore pluvioso pars planitierum llanos tota demergitur (quae llanos humiles appellatur), pars autem (llanos altae) non.

Llanos planities Venetiolae.

In America Australi llanos planities sitae sunt; partem Columbiae et partem Venetiolae operiunt. Ad bovinas colendas llanos valde idoneae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. Льяносы. Nomen llanos Hispanicum est; simpliciter planitiem significat (a Latino plano originem ducit). Latine indeclinabile est, sed numeri pluralis feminini generis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • Encyclopædia Britannica