Roman numeral 10000 CC DD.svg

Scientia ficticia

E Vicipaedia
(Redirectum de Litterae utopicae)
Salire ad: navigationem, quaerere
Urbs futuri. Hoc genus architecturae quod imago monstrat in nonnullis operibus scientiae ficticiae invenitur.

Scientia ficticia[1] vel scientia fabularis[2] vel commenticia scientia futurorum[2] est mythistoriarum genus, quod scientiae et artis ingeniariae in societate humana vim et effectum tractat. Saepissime de fabulis commenticiis res futuras narrantibus agitur.

Iam dudum eiusmodi litterae sunt, sed in saeculo 19 et 20 plurimae eiusmodi fabulae scribebantur. Forsitan id illis saeculis fiebat quia multae res technicae inveniebantur quae antea ignotae erant. Quamobrem tempora rapide mutabantur. Litterae ea causa etiam utopicae nominantur quia Thomas Morus librum celebrum de insula sive re publica commenticia scripsit, qui liber denique "Utopia" inscriptus est. Quod verbum Latino sermone "Nusquamia" dicat.

Plurima genera litterarum de rebus futuris sunt:

  • Plures scriptores scientia contemporanea utuntur, ut credibiliter de rebus futuris narrent. Hae litterae sermone Anglico science fiction, sermone Latino forsitan "commenticia scientia futurorum" vel "cosmica fictaque ars" vel similiter appellari possunt. Exempli gratia Isaac Asimov, Georgius Orwell, Raimundus Bradbury aut Tanith Lee fuerunt celebres scriptores eius generis.
  • Alii phantasia utuntur ut lectores historiis prorsus inventis delectent.

Exempla multiserierum scentiae ficticiae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ephemeris 1.VIII.2008.
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad scientiam ficticiam spectant.