Litterae fractae

E Vicipaedia
(Redirectum de Litterae texturae)

Litterae fractae (-arum, f.), vel texturae ut dicuntur, medio aevo in Europa inventae sunt. Genera litterarum fractarum haec sunt:

Genera litterarum fractarum.

Hodierna aetate, hae litterae nonnumquam vel in calligraphia vel ad significandas res veteres exempli gratia in titulis veterum cauponarum in usu sunt. In Germania, litterae fractae usque ad saeculum vicensimum iuxta litteras antiquas in usu erant. Litterae fractae primum a dictatura nazista praelatae, sed anno 1941 "litteris Swabacensibus Iudaicis" repudiatae sunt et rectio usum earum gradualiter desinendum esse edixit.[2] In litteris fractis scriptis, littera s longa perlonge, imprimis in Germania, in usu erat.

In thesauris linguae Latinae Theodiscaeque sicut Stowasser olim et nonnumquam hodie [3] verba latina litteris antiquis, verba autem Germanica litteris fractis scripta sunt.

Proclamatio rectionis Rerum novarum Novembris in Germania anno 1918, qua libertates novae edictae sunt, litteris texturis impressa.

Quamquam istae litterae etiam gothicae appellantur, Gothorum non sunt et a Gothis nunquam adhibentur. Gothi litterae ipsorum habebant.

Litterae texturae variorum aspectuum

Litterae difficiles lectoribus non peritis[recensere | fontem recensere]

  • A est A (non U).
  • C est C.
  • E est E (non F).
  • F est F (nec J nec T).
  • G est G (non R). G G similis est E E, sed arcus inferior clausus est.
  • I est I (nec J nec T). I I et J J in scriptura saepe distingui non possunt.
  • I est K (non R).
  • N est N (non R). N N et R R similes sunt, sed N lineam centralem claudentem non habet.
  • O est O (non D).
  • P est P (non D).
  • V est V (non B). B B et V V similes sunt, sed V lineam centralem claudentem non habet.
  • Y est Y (non N).
  • Z est Z (non numerus 3).
  • ck est ligatura ck (non d).
  • k est k. Littera k k similis est t t, sed k hamulum supra ad dextram habet.
  • long s est s longa (ſ) (non f). Littera f f semper lineam horizontalem aspectabilis et ad sinistram et ad dextram habet.
  • tz est ligatura tz (non littera Theodisca specialis ßv).
  • v est v (nec b b nec o o).
  • x est x (non rr).
  • y est y (nec n n nec h h).
  • z est z (non g).

Unicodex capsam(en)(d) litterarum fractarum habet. Hae sunt:

𝕬 𝖆 𝕭 𝖇 𝕮 𝖈 𝕯 𝖉 𝕰 𝖊 𝕱 𝖋 𝕲 𝖌 𝕳 𝖍 𝕴 𝖎 𝕵 𝖏 𝕶 𝖐 𝕷 𝖑 𝕸 𝖒 𝕹 𝖓 𝕺 𝖔 𝕻 𝖕 𝕼 𝖖 𝕽 𝖗 𝕾 𝖘 𝕿 𝖙 𝖀 𝖚 𝖁 𝖛 𝖂 𝖜 𝖃 𝖝 𝖄 𝖞 𝖅 𝖟

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Vide edictum hic (in Vicimediis Communibus).
  3. Confer: Thesaurus germanicus latinus "Menge-Güthling"