Roman numeral 10000 CC DD.svg

Litterae Lusitanicae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Litterae Lusitanicae sunt litterae Lusitanice conscriptae, plerumque a civibus Portugalliae, sed etiam ab hominibus in Portugallia, Brasilia, Angola, Mozambico, aliisque civitatibus Lusophonis habitantibus. Primum litterarum Portugallicarum exemplum est traditio poesis Gallaeciano-Lusitanica medii aevi, primum in Gallaecia et Portugallia septentrionali exculta.[1] Litterae Portugalliae distinguuntur multiplicitate et varietate poesis lyricae, quae hanc traditionem ex lingua orta pingunt, post initium possessionis Romanae; multiplicitate scripturae historicae, quae rectores, victorias, auctum civitatis describunt; aetate aurea renascentiae, cuius pars est dramatum moralium et allegoricorum Gilberti Vicente, Bernardini Ribeiro, et Sá de Miranda?; ac praecipue Lusiadis Ludovici Camonii, versibus qui universe inter lectores magnum opus et nationale poema epicum existimantur.

Pergamena Sharrerana fragmenta carminum Dionysii I regis Portugalliae continet.

Saeculum septimum decimum, quamquam aesthetica baroca novissime in Portulallia agnoscebatur, plerumque hodie habetur saeculum defectionis virium litterarum, contra quidem opera Antonii Vieira, Emanuelis Bernardes, Francisci Rodrigues Lobo, et aliorum. Cui defectioni scriptores saeculi duodevicensimi obsistere conabantur, exemplaria aetatis aureae redintegrantes et praecipue academias arcadiasque litterarum constituentes; quod fuit tempus neoclassicismi. Saeculo autem undevicensimo, auctores exemplaria neoclassica reliquere coeperunt, cum Almeida Garrett romanticismum introduceret, Alexandro Herculano et Camilo Castelo Branco sequentibus.

Altero saeculi undevicensimi dimidio, realismus proprietatum naturalium in mythistoriis ortus est, inter cuius suasores erant Eça de Queirós et Ramalius Ortigão. Inclinationes litterarum saeculo vicensimo plerumque repraesentantur a Fernando Pessoa, uno e maximis poetis nationalibus, atque adeo cum Camonio et, annis recentioribus, ab auctu fictionis oratione soluta conceptae propter opera auctorum sicut Antonius Lobo Antunes et Iosephus Saramago, Praemii Nobeliani Litterarum acceptor.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bell, Aubrey F. G. (1914) 1975. Studies in Portuguese literature. Novi Eboraci:Gordon Press. ISBN 0879682434.
  • Gavilanes, José Luis, António Apolinário, Maria Fernanda de Abreu, et al., eds. 2000. Historia de la literatura portuguesa. Matriti: Cátedra. ISBN 8437617383.
  • Mendes, Victor K., et Patricia Vieira, eds. 2019. Portuguese literature and the environment. Lanhamiae Terrae Mariae: Lexington Books. ISBN 9781498595384 (ebook).
  • Tamen, Miguel, et Helena C. Buescu, eds. 1999. A revisionary history of Portuguese literature. Novi Eboraci: Garland Publishing. ISBN 0815332483.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]