Lionhardus Ciampa

Lionhardus Ciampa (natus Leonardo Ciampa in Collibus Orientalibus Bostoniae Orientalis die 17 Ianuarii 1971) est compositor, organista, magister chori, pianista, et auctor Italo-Americanus.
Munere magistri musicae fungitur in Ecclesia Dominae Nostrae Angelorum Vigorniae Massachusettae, ubi scholam cantorum dirigit. Praeterea scholam cantorum Ecclesiae Sancti Ioannis, etiam Vigorniae, direxit.[1] Ex anno 2015 titulum Magistri Cappellae Honorarii apud Basilicam Sancti Ubaldi Iguvii, in Italia gerit. Annis ab 2021 ad 2023 compositor in residentia apud Aulam Mechanicorum Vigorniae fuit.
Organista plus quam duodecies per Italiam, Austriam, Germaniam, Helvetiamque iter fecit, concentus organisticos edens. Scriptor quoque, primam praeclarissimi compositoris sacerdotisque Laurentii Perosi biographiam Anglice conscriptam edidit. Protulit etiam librum gravem de Beniamino Gigli, tenore Italico celeberrimo.
Opera
[recensere | fontem recensere]Ciampa de historia et praecipue de historia musicae scripsit:
- 2005. The Twilight of Belcanto. AuthorHouse. Editio secunda. ISBN 1-4184-5956-9.
- 2006. Don Lorenzo Perosi. AuthorHouse. ISBN 1-4259-3440-4.
- 2014. Gigli. AMW Press. ISBN 9780359586288.