Linguae Iucagiricae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Linguae Iucagiricae (lineis discretis in saeculo decimo septimo, in saeculo vicesimo colore continuo: regio Čuvanensium, nunc Russice loquentium, colore roseo signata)

Linguae Iucagiricae[1] linguae sunt isolatae e grege linguarum Palaeosibericarum. Interdum linguis Uralicis cognatae putantur. Saepe ut una lingua Iucagirica tractantur, sed re vera familia est linguarum, quarum duo, lingua Iucagirica septentrionalis vel Iucagirica tundrensis et Lingua Iucagirica meridionalis vel Iucagirica Colymensis etiam in usu sunt. Iucagires, lingua septentrionali loquentes, linguam Iucagiricam meridionalem non intelligunt et vice versa. Etiam duo linguae familiae Iucagiricae, Omokensis[ru] et Čuvanensis[ru], vix notae et iam exstinctae sunt.

Pictogrammata Iucagirica: uxor, maritus et infans

Gentes, linguis Iucagiricis loquentes, reliquiae populationis Siberiae ante invasionem gentium Turcicarum et Tungusicarum et iis a ceteris populis Uralicis separatae esse videntur. Nomen Iucagiricus non Iucagiricum est, sed e linguis Tungusicis in Russicam et alias linguas translatum. Ipsi se Vadun (Iucagirica septentrionalis) vel Odun (meridionalis) appellant. Scriptura pictographica Iucagires saeculo XIX usi sunt, ubi homines saepe figuris laricum Sibericarum significabantur. Epistolas pictogrammatibus scriptas mittebant. Post annum 1980 abecedarium Iucagiricum Cyrillicum creatum est, sed adhuc nondum stabilitum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Крейнович Е. А. Юкагирский язык. М.-Л., 1958. (Russice)
  • Крейнович Е. А. Исследования и материалы по юкагирскому языку. Л., 1982 (Russice)
  • Курилов Г. Н. Юкагирско-русский словарь. Якутск, 1991. (Russice)
  • Спиридонов В. Русско-юкагирский словарь. Зырянка, 1997. (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]