Linguae Iaponicae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Linguae Iaponicae sunt familia linguarum quae linguam Iaponicam comprehendit, qua incolae in principalibus Iaponiae insulis, et cum linguis Ryukyuensibus[1], quibus illi in Insulis Ryukyuensibus[1] utuntur. Familia late a linguistis accipitur, et nomen linguae Iaponicae a Leone Serafim factum est.[2] Communis lingua avita Protoiaponica appellatur.[3] Necessaria huius classificationis proprietas est ut discernantur omnes dialectos linguae Iaponicae ab omnibus varietatibus linguarum Ryukyuensium. Apud Shiro Hattori, haec separatio facta est per tempus Yamatoënse (250–710).[4]

Disceptationes academicae de origine linguarum Iaponicarum nondum explicatam rerum coniunctarum copiam offerunt.[5] Clarissimae coniunctiones inter toponyma in Corea meridiana videntur, quae in Caiaënsi[6] vel aliis linguis testimonio vix confirmari possunt.[7]

Membra[recensere | fontem recensere]

Linguae Iaponicae (vel Iaponico–Ryukyuenses) sunt:

Beckwith materiem toponymicam ex Corea meridiana comprehendit ut addita linguae Iaponicae antiquae in illa terra indicia:[19]

Incertum est etiam ut Praecaiaensis, lingua confoederationis Caiae[6] posterioris, cognata sit.

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Coniunctio linguarum Iaponiae (vel Iaponico–Ryukyuensium) cum aliis linguis et familiis linguarum controversa est. Sunt permultae coniecturae, quarum nulla communiter accipitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Confer binomen "Bolbochromus ryukyuensis".
  2. Shimabukuro, Moriyo. (2007). The Accentual History of the Japanese and Ryukyuan Languages: a Reconstruction, p. 1.
  3. Marc Hideo Miyake (2008), (Old Japanese: a Phonetic Reconstruction. p. 66. apud Google Books)
  4. Patrick Heinrich, "What leaves a mark should no longer stain: Progressive erasure and reversing language shift activities in the Ryukyu Islands," First International Small Island Cultures Conference at Kagoshima University, Centre for the Pacific Islands, 7–10 Februarii 2005; citans Shiro Hattori (1954), Gengo nendaigaku sunawachi goi tokeigaku no hoho ni tsuite ('De Ratione Glottochronologiae et Lexicostatisticae'), Gengo kenkyu ('Diarium Societatis Linguisticae Iaponiae'), vol. 26 et 27.
  5. Roger M. Blench (2008), (Archaeology and language, vol. 2, p. 201. apud Google Books).
  6. 6.0 6.1 6.2 Apud paginam "Tria Coreae Regna" Vicipaediae Latinae dicitur " Regnum Caia separatum est a Paecce in saeculo 1 p.C.n".
  7. Christopher I. Beckwith, Empires of the Silk Road: A History of Central Eurasia from the Bronze Age to the Present (Princeton University Press, 2009: ISBN 978-0-691-13589-2), p. 105.
  8. Confer binomina "Luchuena hachijoensis", "Pseudospiropes hachijoensis" et "Gelidiopsis hachijoensis".
  9. Confer binomen "Pteropus dasymallus daitoensis".
  10. Confer binomen "Lactuca aogashimaensis".
  11. Confer binomina "Tertiarius satsumaensis", "Aulacoseira satsumaensis" et "Chryseofusus satsumaensis".
  12. 12.0 12.1 Confer binomina "Odorrana amamiensis", "Papilio amamiensis", "Kudoa amamiensis" aut "Nocardia amamiensis".
  13. 13.0 13.1 Confer binomina "Uroobovella okinawaensis", "Aphthona okinawaensis", "Burmoniscus okinawaensis" aut "Mytilidiphila okinawaensis".
  14. Confer binomina "Athenus Kunigamiensis", "Oligoaeschna Kunigamiensis", "Sarasaeschna Kunigamiensis" aut "Camponotus Kunigamiensis".
  15. Confer binomen "Fejervarya sakishimensis".
  16. Confer binomina "Cirrophorus miyakoensis" aut "Todiramphus miyakoensis".
  17. Confer binomen "Euphyllia yaeyamaensis".
  18. Confer binomen "Elaphe carinata yonagumiensis".
  19. Christopher Beckwith, Koguryo, the Language of Japan's Continental Relatives (2007), 27–28.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!