Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lingua Catalana

E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua catalana)
Jump to navigation Jump to search
Lingua Catalana (Català, Valencià)
IPA: [ kə.tə'ɫa / ka.ta'ɫa /va.ɫen.si'a ]
Taxinomia:
lingua Indoeuropaea e subfamilia Romanica
Locutores: 9 200 000
Sigla: 1 ca, 2 cat, 3 cat
Status publicus
Officialis Hispania, Andorra
Privata Gallia, Sardinia
Litterae:
Scriptura: Scriptura Latina
Procuratio: Institut d'Estudis Catalans et

Acadèmia Valenciana de la Llengua

Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Situs locutorum linguae Catalanae

Situs locutorum linguae Catalanae

Homo Catalane (dialecto Maioricana) loquens.
Arturus Mas, olim praeses Catalauniae, de essentia privata, essentia publica et lingua verba facit.

Lingua Catalana[1] vel Catalanica[2] (ipsa lingua català) est lingua Indoeuropaea Romanica, orta Medio Aevo ab Latina vulgari Romanorum, qui in parte orientali Pyrenaeorum montium consederant. Catalane loquuntur 9 200 000 hominum, quorum fere dimidio est patria lingua, in Catalaunia, in Insulis Baliaribus, in Andorra, in Finibus Aragoniae, in Rossilione, inque Sarda urbe Algario, et in Communitate Valentina inque Murciano pago Carche.[3] Quod in Valentia Murcianoque lingua Valentina (valencià) appellatur normaque alia regitur quam in ceteris terris, Catalana lingua pluricentrica habetur. Populi quoque parvi Catalane loquuntur totam per orbem, in quibus clarissimi sunt 200 000 loquentes in Argentina.[4] Regio propria linguae Catalanae comprehendit 68 730 km² et 13 529 127 hominum (2009),[5] in 1687 municipiis.

In aliis regionibus alius gradus iuris atque usus est Catalanae, cum nihil iuris publici habeat in Francia, sola ius habeat in Andorra, iusque communicetur in tribus communitatibus autonomis Hispanicis et partim in Algario, urbe Italiae. Secundum Institutum Statisticae Catalauniae anno 2008, Catalana erat secunda lingua in usu in Catalaunia, superata ab lingua Hispanica et linguae solitae statu[6] et linguae patriae[6] et linguae agnitae, quamquam Catalana magis utebantur quinque ex septem regionibus functoriis et 80 centesimae cunctorum incolarum Catalane loqui sciebant.[6] In illa tamen terra lingua Catalana est princeps in iuvenibus docendis, in re publica gerenda, et in nuntiis publicis, usumque eius augendi studio diligenter explorat Generalitas Catalauniae, nec nihil impendit linguae et in Catalaunia et alibi consulendo.[7]

Litterae Catalanae floruerunt primum in Aragonia mediaevali atque iterum in Hispania moderna exeunte saeculo XIX et ineunte XX.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen linguae a Catalunya, id est Catalaunia terra, tracta est, cum origo eius vocabuli ipsa sit in ambiguo. Maxime viget sententia pristinum nomen Gathiam Launiam fuisse ex vocabulo Gothia vel Gauthia ("Gothorum terra"). Nam principes populusque Catalanus ex Marchia Gothica orti sunt.[8][9]

Varietas nominum[recensere | fontem recensere]

Nomen Catalanae linguae Catalane scribitur català. Locutio autem est [kətəˈla] in orientalibus dialectis, [kataˈla] in occidentalibus. Ceterum, in Communitate Valentina et Carche solet vocari valencià [valensiˈa], [balensiˈa]. Quod vocabulum saepe in dialectos illis locis proprias usurpatur, sed etiam universae linguae Catalanae adhibetur.[10].[11][10] In Itala autem urbe Algario nomen linguae de iure est Algarensis. Alia quoque nomina proposita sunt ne intellegerentur quae quidam ex verbo "catalana" intellegunt, ut català-valencià-balear ("Catalana-Valentina-Balearis"), aut bacavès (ex initiorum nominum BAlearium Insularium, CAtalauniae, et Valentiae), aut catalunyès ("Catalauniensis", nomen nove fictum de nomine terrae).[12] Aliud quoque nomen, quo maiores usi sunt, est llemosí ("Lingua Lemovicina").

Historia[recensere | fontem recensere]

Homiliae Organyà (ex saeculo XII)
Reliquia Greuges de Guitard Isarn (ca. 1080–1095), unum ex primis scriptis paene integre Catalanis,[13][14] maius paene saeculo quam Homiliae Organyà.
Charta linguarum Europae partis occidentalis et australis
Corona Aragoniae anno 1443.

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Saltem post saeculum II sunt indicia vocabulorum et locutionis propriorum in Hispania Tarraconensi et dissimilium ceterae Hispaniae.[15] Ibi ut alibi, mutatio Latinae vulgaris paulatim accidit, nec praecise determinari potest initium linguae Catalanae. Secundum Coromines credendum est maxima mutata saeculis VII et VIII facta esse, quamquam difficilis est fides rei, quod tantum lingua Latina artificiosa et a sermone vulgari distante scribebatur. Ex saeculo quidem VIII comites Catalani, fines suas in Musulmanos proferentes, linguam secum trahebant. Ante saeculum IX constat Catalana lingua ex Latina exstitisse in Tarraconensi et in utroque latere orientalium Pyrenaeorum. Haec impetum maiorem acceperunt ubi Comitatus Barcinonensis ab Imperio Carolingiorum anno 988 divisus est.[16]

Iam enim saeculo IX crebriusque X atque XI apparebant vocabula sententiaeve integrae in lingua Catalana inter scripta Latina, et scripta brevia plene Catalana, ut ius iurandum anni 1028 aut Greuges de Caboet ex annis 1080-1090.[17] In dimidio primo saeculo XII scripta est versio Fori Iudicum, cuius reliquia, servata in bibliotheca Abbatiae Montis Serrati, moderniore est sermone. Post annum 1150 sunt scripta plurima et exeunte saeculo XII apparent vetustissimae litterae artis curiosioris, id est Homiliae Organyà, liber tractatuum Christianorum. Tum linguae priscae Catalanae plurima communia cum ceteris linguis Gallo-Romanicis erant, praecipue cum prisca lingua Occitana, quacum continuum dialectorum efficiebat, quod paulatim divertebatur donec fere saeculo XIII linguae manifeste dissimiles exstiterant.[18]

Saeculis XI atque XII principes Catalani ad Hiberum fluvium fines proferebant, et saeculo XIII Regnum Valentiae, Murciam (quae in Hispanicam linguam saeculo XV transiit) atque Insulas Baliares ceperunt.[19] Urbi Algario in Sardinia Catalane loquentes saeculo XIV illati sunt.[20]

In Medio Aevo inferiore, litteris Catalanis maxime florentibus, lingua aetatem auream habuit. Sunt inter auctores et opera eius temporis Raimundus Lullus (1232–1315), polymathes Maioricanus, historiae quae Quattuor Magnae Chronicae dicuntur (saeculis XIII et XIV), et schola poetica Valentina, cuius summus alumnus fuit Ausias Marchus (1397–1459). Saeculo XV urbs Valentia iam facta erat caput in rebus humanis Coronae Aragoniae et lingua Catalana in cuncto orbe Mediterraneo aderat. Hoc tempore Catalana, Cancellariae Regalis norma certa recta, fuit quod Costa Carreras "'magna lingua' Europae mediaevalis" vocat.[21] In publico usu quidem in Sicilia mansit usque ad saeculum XV, in Sardinia usque ad XVII.[22]

Primus liber typo mobili pressus in Hiberia fuit Catalanus, nomine Obres e trobes en lahors de la Verge Maria, anno 1474. Mutatio morum Medio Aevo in Renascentiam transeunte in clarissima fabula caballaria Tirant lo Blanc (1490), quam Martorell scripsit, sicut in operibus Metge videtur.[23]

Initia aetatis modernae[recensere | fontem recensere]

Decretum publicum quo lingua Catalana in Francia vetabatur.

Regnis Castellae et Aragoniae anno 1479 coniunctis, lingua Hispanica in honorem paulatim ascendebat[24] Catalanaque declinabat.[25][26] Urbani igitur et philologi homines facti sunt bilingues et litterae Catalanae auctoritate Hispanarum impelli coeperunt.[27]

Cum Tractatu Pyrenaeorum (1659) Hispania Franciae septentrionalem partem Catalauniae cessisset, Catalanae linguae eius terrae in dominium venerunt Francogallicae, quae anno 1700 facta est sola lingua publica regionis.[28][29]

Francia: saecula XVIII-XX[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Patois

Parvo post res novas Francicas (1789), Res Publica Prima Francica vetuit in re publica et impedivit in aliis usibus linguas regionales Franciae, inter alias Catalanam, Alsatam, Britonicam, Occitanam, Flandricam, et Vasconicam.

Post coloniam Francicam Algerium anno 1830 constitutum, eo Catalane loquentes saepius commigraverunt, Hispanis Lucentinis circa Oranum, Algeriae Catalanis septentrionalibus et Minoricanis consedentibus, quorum omnium lingua appellata est patuet. Anno igitur 1911 circa 100 000 hominum Catalane loquebantur. Hi tamen, post Algerium anno 1962 liberum se professum, paene omnes in Catalauniam Septentrionalem (facti Pieds-Noirs) Lucentumve fugerunt.[30]

Hispania: saecula XVIII-XX[recensere | fontem recensere]

In Hispania occasus Catalanae in saeculum XVIII prolatus est. In bello de successione Hispanica Habsburgianis victis (1714), leges etiam illatae sunt, quae cum alios mores Aragoniae cohiberent, tum in scriptis forensibus linguam Hispanicam per totam Hispaniam postulabant.

XIX autem saeculo litterae Catalanae renatae sunt (Renaixença) et adhuc vigent.[31] Haec aetas iniit Oda in Patriam (scripsit Aribau, 1833), quam secuta sunt secundo dimidio saeculi XIX et initiis XX opera Verdaguer (poetica), Oller (fabulae realistae), et Guimerà (scaenica).[32] Saeculo XIX in regione Carche provinciae Murcianae Valentine loquentes iterum consederunt.[33] Catalana lingua normam orthographicam anno 1913 accepit; inde in Re Publica Hispanica Secunda (1931–1939) leges adversae paene omnes expeditae sunt iusque publicum Catalanae inditum.[34]

Bellum autem civile (1936–1939) sequentiaque decennia infesta linguae Catalanae evenerunt. Dictatura Francisci Franco (1939–1975) linguam Hispanicam in ludis et in re publica gerenda per Hispaniam cunctam postulavit.[35][36]In ludis, in collegiis publicis, atque in rebus sacris lingua essentiaque Catalana opprimebatur.[37] Quidam quoque Catalani, praecipue ordinum superiorum, desiderio Francisci Franco populi Hispanici uniformis consentientes, linguam Catalanam sua sponte intermittebant. Tamen lingua intra domos vivens superstes dictaturae evenit. Porro nonnulli honesti scriptores Catalani litterarum usu resistebant.[38]

In ipsa dictatura certamina praemiaque multa et honesta operibus Catalanis instituta sunt: Ianuario 1944 praemium Eugenii Nadal exstitit, anno 1945 subsidio publico centeni anni Patris Cinthi Verdaguer acti sunt, anno 1947 praemium Iohannis Martorell in mythistorias Catalane scriptas anno 1949 praemium Victoris Català in mythistorias parvas Catalane scriptas ac praemia Aedos in biographias, praemium Iosephi Ysart in tractatus, praemiumque Ossa Menor, postea Caroli Riba appellatum. Anno 1951, praemium publicum in poetica Catalana datum est tantidem pecuniae quantum in poetica Hispanica. Eodem anno Selecta Editions operibus Catalanis edendis institutum est et praemium Iohannis Martorell Iosepho Pla ob opus El carrer estret datum est. Per annos posteriores usque ad findem dictaturae praemia innumerabilia nata sunt, ut Lletra d'Or, Amadei Oller in poetica, Sant Jordi in mythistorias (150,000 pesetas possidens), Praemium Honoris Litterarum Catalanarum, Verdaguer, praemium Iosephi Pla, praemium Mercedis Rodoreda in narrationes breves.[39] Primum programma televisorium in lingua Catalana emissum est anno 1964.[40]

Usum linguae Catalanae minuebant cum honor decidens et interdictum ludorum tum insuper homines, qui annis 1950 ex cetera Hispania in Catalauniam migraverunt. Hi saepe nesciebant esse linguam Catalanam, neque ergo eam discendam et usurpandam censebant. Cum Catalaunia caput oeconomicum Hispaniae esset, hi migrantes crebro et ab omnibus Hispaniae partibus veniebant. Tamen, qui bilingues non facti essent, rarius negotia adepti sunt.[41]

Status praesens[recensere | fontem recensere]

Notandissimum sociolinguistis est Catalanae in omnibus terris ubi adest bilinguismus socialis contingere: in Rossilione cum Francogallica, in Algario cum Italiana (magis quam cum Sarda), et in cetero territorio cum Hispanica, etiam in Andorra, ubi una est lingua publica secundum constitutionem.

Loci[recensere | fontem recensere]

Terrae, ubi incolae Catalane loqui soliti sint, colore griseo obscuriore designantur. Terrae, ubi incolae non Catalane loquantur, sed quae ad regiones pertineant ubi incolae Catalane loqui soliti sint, clariorem colorem habent.

Catalana est lingua princeps in Catalonia, (Francia, Hispania); Valentia, Balearibus Insulis et Aragonia (Hispania), Andorra et Sardinia (Italia). Iam inveteravit nomen Països Catalans (Terrae Catalanae) in quasdam aut omnes illas regiones, aliis alias significationes vocabulo tribuentibus; cum enim linguam communem moresque traditos designet atque ab oratoribus publicis recentius exercitetur, statu in iure caret. Prolatum quidem est exeunte saeculo XIX, divulgatum autem ab Iohanne Fuster libro Nosaltres els valencians («Nos Valentini», 1962). Praecipue in Communitate Valentina nomen "Terrae Catalanae" et cum eo pancatalanismus in plurimas dissensiones erupit.

"Loquimini Francice - Estote mundi", paries ludi in Aquatepida-Talatione, 2010

Status Linguae in Hispania[recensere | fontem recensere]

Lingua Catalana, nativa Cataloniae lingua considerata, trium officialium linguarum una est secundum Catalano Statuto Autonomiae instituta. Aliae sunt lingua Hispanica quae officialis passim in Hispania est, et lingua Aranica (qua Valles Aranica loquitur).

In Insulis Balearibus lingua Catalana quoque nativa lingua considerata secundum Balearico Statuto Autonomiae. Illic duae linguae officiales sunt: Catalana et Hispanica.

Apud Valentiam, haec lingua valentiana vocatur.

Catalana et Balearica gubernationes linguam Catalanam promovent. Sic, dum fere tota civitatis educatio in Catalana et aliquod in Hispanice datur, gubernationis grapheocratia tota in Catalana est. Negotia ostendere saltem in Catalana totam nuntiationem (e.g. escarum indices, folia muralia) coguntur sub legalium multarum poena, si officio non funguntur. Catalana et Balearica gubernationes hoc consilium manent ut lingua Catalana protegatur promoveatur, repressioni prohibitionique annorum Francisci Franco responsum.

Catalana a plerisque linguistis Iberoromanica? lingua (velut Hispanica, Lusitana, Gallaecica, Aragonica...) putatur, sed aliquas proprietates Galloromanicarum linguarum velut lingua Occitana et minore in gradu lingua Francogallica habet.

Socialis usus[recensere | fontem recensere]

Secundum studium anno 2003 Generalitate Cataloniae effectum, 50.1% incolarum quotidianis in circumstantiis Catalana utuntur.

Significative, circa 55% respondentium Hispanica utuntur cum cum parentibus loquuntur (contra 42% qui Catalanam legunt). Quae ad massivam de Meridionali Hispania immigrationem per secundam XX saeculi partem tribuntur, ergo aliqui Catalanorum unum aut ambos parentes extra Cataloniam natos habent. Nihilominus, maxima pars (52.6%) Catalana cum suis pueris utuntur (42.3% Hispanica). Quod tribui potest ad aliquos hispanophonos cives de lingua materna ad Catalanam domi transeuntes.

Extra familiam, 48.6% incolarum se cum peregrinis exclusive aut praeferenter Catalanice loqui indicant, dum Hispanica utentium proportio 41.7%. 8.6% aequaliter ambis uti proclamant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "... Basileae quartum congressum linguae Catalanae ... habetis ...": (p. 484 apud Google Books)
  2. " ... Catalanice ... catalanitatem ... linguae Catalanicae" hic legis
  3. "La AVL destaca que el valenciano sigue vivo en la comarca murciana de El Carche". 23 Julii 2013 
  4. Joshua Project. "Catalonian :: Joshua Project". Joshua Project 
  5. El català, llengua d'Europa. 2009 
  6. 6.0 6.1 6.2 "Usos lingüístics. Llengua inicial, d'identificació i habitual Metodologia". Idescat 
  7. "Formula:Citation error" 
  8. García Venero 2006.
  9. Burke 1900, p. 154.
  10. 10.0 10.1 Acadèmia Valenciana de la Llengua (9 February 2005). "Acord de l'Acadèmia Valenciana de la Llengua (AVL), adoptat en la reunió plenària del 9 de febrer del 2005, pel qual s'aprova el dictamen sobre els principis i criteris per a la defensa de la denominació i l'entitat del valencià". pp. 52 
  11. Lledó 2011, pp. 334–337.
  12.  
  13. Veny 1997, pp. 9–18.
  14. Moran 2004, pp. 37–38.
  15. Enciclopèdia Catalana, p. 632.
  16. Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
  17. MORAN, J. i J. A. RABELLA (ed.)Primers textos de la llengua catalana. Barcelona: Proa, 2001. ISBN 84-8437-156-5
  18. Riquer 1964
  19. Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
  20. Wheeler 2010, p. 190.
  21. Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
  22. Wheeler 2010, p. 190.
  23. Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
  24. Wheeler 2010, p. 190.
  25. Costa Carreras & Yates 2009, pp. 6–7.
  26. Wheeler 2010, p. 190-191.
  27. Wheeler 2010, p. 190.
  28. Wheeler 2010, p. 191.
  29. "L'interdiction de la langue catalane en Roussillon par Louis XIV". "CRDP, Académie de Montpellier 
  30. Marfany 2002.
  31. Wheeler 2010, p. 190.
  32. Costa Carreras & Yates 2009, pp. 10–11.
  33. Wheeler 2010, p. 1.
  34. Wheeler 2010, p. 190.
  35. Wheeler 2010, p. 190.
  36. Burgen, Stephen (22 Novembris 2012). "Catalan: a language that has survived against the odds". The Guardian 
  37. Casademont, Enric Pujol (2020). "Culture, language and politics. The Catalan cultural resistance during the Franco regime (1939-1977)". Catalan Historical Review 13: 69–84 
  38. CORNELLÀ-DETRELL, JORDI (2011). Literature as a Response to Cultural and Political Repression in Franco's Catalonia. Boydell & Brewer. ISBN 978-1-85566-201-8 
  39. "Una polèmica literària sota el franquisme" 
  40. "Primera emisión de un programa en catalán" 
  41. Rendon, Sílvio (2007). "The Catalan premium: language and employment in Catalonia". Journal of Population Economics 20 (3): 669–686 
  42. Wheeler 2005, p. 1.
  43. Encuesta de usos lingüísticos en las comarcas orientales de Aragón. Año 2003. [1] Gobierno de Aragón - Instituto Aragonés de Estadística, Estadística de usos lingüísticos en la Franja de Aragón. Año 2004. Generalidad de Cataluña
  44. Formula:Cita web
  45. Wheeler 2005, p. 1.
  46. http://www.lavanguardia.com/politica/20160817/403994492086/catalan-frances-catalunya-nord-independencia.html Sólo 1´3% emplea a diario el catalán y sólo un 5´7% lo entiende en Rosellón.
  47. "Charte en faveur du Catalan"  "La catalanitat a la Catalunya Nord" 
  48. "Encuesta de usos lingüísticos en l’Alguer 2004". Generalitat de Catalunya 
  49. "Legge 15 Dicembre 1999, n. 482. Norme in materia di tutela delle minoranze linguistiche storiche. Gazzetta Ufficiale n. 297. 20 dicembre 1999" 
  50. Estatut Comunal. Art.9. Ciutat de l'Alguer, 8 Augusti 2000