Latinitas nondum censa

Lingua Troiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Altae moenia Troiae," ut scripsit Vergilius (Verg. I, 7).

Lingua Troiana est lingua nobis ignota qua utebantur Troiani tempore belli Troianorum saeculo tertio decimo a.C.n.

Quaestio Homerica[recensere | fontem recensere]

Nunc constat Homerum non mentitum esse et res vere historicas, ut tunc temporis narrabantur, narravisse carminibus. Hoc tempore enim ad res serias et scientificas, astronomicas, cosmographicas scribendas non prosaice sed carminibus utebantur scriptores.

Ita urbs Troia VIIa, deleta incendio et demonstrans multa signa stragis, ab archaeologis magis magisque habetur ut vera Troia Homerica.

Haec urbs in archivo regum Hittitarum nota est nomine Vilusa (Wilion, cum digammate in Homero).

Theoria Luvitica de origine linguae Troianae[recensere | fontem recensere]

Secundum indagationes scientificorum ut Jaan Puhvel Finnicus lingua qua loquebantur Troiani erat lingua familiae indo-europaeae cui nomen lingua Luvitica[1]. Etiam nomina personarum originem Luviticam demonstrant : e g. Priam e Pariia-muva originem trahere videtur quod significat "Per multum validus". Idem de nominibus quae clara sunt ut Alaksandru, Aeneas,[2] etc.

Anno 1995 sigillum ex archivo urbis saeculi tertii decimi a.C.n. inventum est in ruderibus Troiae quod inscriptionem habebat quam in Luvitica lingua putatur scriptam esse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jaan Puhvel, Homer and Hittite, 1991.
  2. H. von Kamptz, Homerische Personennamen (Gottingae, 1982) 380-382.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Shawn A. Ross, "Barbarophonos: Language and Panhellenism in the Iliad," Classical Philology 100 (2005), pp. 299–316.
  • Calvert Watkins, "The language of the Trojans" in Troy and the Trojan War: a symposium held at Bryn Mawr College, mense octobri 1984, 1986 ,ed. M. J. Mellink. Bryn Mawr.