Lingua Talyschensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Talyschensis
تالشی زَوُن / толышə зывон, tolışə zıvon
Taxinomia:
Locutores: circa 218 000 (2014)
Sigla: 1 , 2 , 3 tly
Status publicus
Officialis
Privata Persia, Atropatene
Litterae: Talyschensis
Scriptura: Arabica
Procuratio:


Lingua Talyschensis[1] est lingua Iranica Boreo-occidentalis, qua loquuntur Talyschi. Talyschi Persiam septentrionalem ad litus maris Hyrcani incolunt necnon Talyschenses montes in Atropatene Meridionali. Circa 218 000 homines lingua Talyschensi loquuntur. Talyschi Iraniae litteris Arabicis utuntur. In Atropatene ab anno 1929 litteris Latinis libri Talyschenses edebantur, sed latinizatione finita post annum 1938 litteris Cyrillicis lingua Talyschensis in Atropatene utebatur et a decennio 200 novum abecedarium Talyschense Latinum elaborabatur. Quattuor ergo abecedaria Talyschensia existunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Montes Talyschenses: De duabus novus amphibiorum speciebus, p. 303. (Textus apud Google Books); Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Талышские горы. Cf. et binomina Purpuricenus talyshensis, Anthemis talyshensis, Bruchidius talyshensis, Trichodes talyshensis etc.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Миллер Б. В. Талышский язык. Moscuae, 1953. (ars grammatica) (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]