Lingua Protogermanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Expansio gentium Germanicarum inter annos 750 a.C.n. et 100 p.C.n. secundum Penguin Atlas of World History (1988):      Coloniae ante 750 a.C.n.      Coloniae novae ab 750 a.C.n. ad annum 1 p.C.n.      Coloniae novae usque ad 250 p.C.n.      Coloniae novae post 100

Lingua Protogermanica est opinabilis lingua prisca, unde linguae Germanicae profectae esse creduntur. Nulla testimonia sunt praeter systematicas inter linguas comparatas similitudines vocabulorum. Itaque lingua protogermanica non est lingua ad locutionem apta, sed potius fragmentum grammaticum praecipue ad vocabularium relatum.

Ex lingua Protoindoeuropaea paulatim nata esse videtur lingua Protogermanica apud gentes, quae ab anno circiter 1700 a.C.n. ad annum fere 600 a.C.n. Scandinaviam meridianam incoluerunt.[1] Sed animadvertendum est nullam linguam naturalem sine dialectis esse. Itaque natura admodum uniformis linguae Protogermanicae mille fere annis paulatim in multitudinem crevit dialectorum, quarum pars obsolevit, pars in linguas Germanicas mutata est.

Terris ab saeculo VIII a.C.n. frigescentibus pars gentium ad meridiem versus transiit, pars in Scandinavia remansit. Harum ex gentium sermone natae sunt linguae Scandinavicae sicut Suecica, Norvegica, Danica. A sermone gentium quae meridianum versus transierant originem habent aliae linguae Germanicae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ringe 2006.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hutterer, Claus Jürgen. 1999. Die germanischen Sprachen: Ihre Geschichte in Grundzügen. 4. Auflage. Budapest.
  • Janson, Tore. 2013. Germanerna: myten, historien, språken. Stockholm: Norstedt.
  • Krahe, Hans & Meid, Wolfgang. 1969. Germanische Sprachwissenschaft, I-II. Berlin: de Gruyter.
  • Lehmann, Winfred P. 1961. A Definition of Proto-Germanic: A Study in the Chronological Delimitation of Languages. Language 37 (1): 67–74.
  • Ringe, Donald A. 2006. From Proto-Indo-European to Proto-Germanic. A Linguistic history of English, vol 1. Oxford: Oxford University Press. ISBN 0-19-955229-0.


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!