Lingua Proto-Oceanica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lingua Proto-Oceanica, a linguistis POc usitate imminutum, est protolingua quam comparatistae linguarum, praecipue post opera ab Ottone Dempwolff edita, proposuerunt ut veri similis fuit antecessor gregis linguarum Oceanicarum. Proto-Oceanica ipsa est lingua Austronesia, et ergo prognata linguae Proto-Austronesiae, communis linguarum Austronesiarum antecessor.

Homines veri simile Proto-Oceanicá abhinc annorum 4200 in Archipelago Bismarckiano ad oriente Novae Guineae utebantur. Archaeologi et linguistae hodie concinunt communitatem quae POc usa est plerumque civilizationi Lapitae respondit.

Linguisticae Proto-Oceanicae proprietates[recensere | fontem recensere]

Phonologia[recensere | fontem recensere]

Phonologia Proto-Oceanicae paene certe reconstrui potest (Ross, Pawley, et Osmond 1998:15). Ei erant quinque vocales: *i, *e, *a, *o, *u, sine dissimilitudine longinquitatis. Ei etiam erant viginti tres consonantes, sic reconstructae:

Labiovelaris Bilabialis Alveolaris Palatalis Velaris Uvularis
Occlusiva Sine voce *pʷ *p *t *c *k *q
Praenasalizatus *ᵐbʷ *ᵐb *ⁿd *ᶮɟ *ᵑɡ
Nasalis *mʷ *m *n
Fricativa *s
Fritinniens Oralis brevis *R ()
Oralis longa *r
Praenasalizatus *ⁿr
Lateralis *l
Semivocalis *w *j

Syntaxis[recensere | fontem recensere]

Multae linguae Oceanicae Novae Guineae, Vanuatu, Insularum Salomonis, et Micronesiae sunt linguae verbo-mediales (subiectum–verbum–obiectum, SVO). Linguae verbo-finales (subiectum–obiectum–verbum, SOV) inusitatae habentur in typologia linguarum Austronesiarum, quamquam in nonnullis Oceanicis Novae Guineae et rarius Insulis Salomonis linguis invenitur. Hoc est quia ordo verborum SOV est usitatissimus in nonnullis linguis Papuanis non-Austronesiis quae contactum cum linguis Oceanicis habitae sunt.

Plurimae linguae Polynesiae et nonnullae linguae Novae Caledoniae ordinem verborum VSO vicissim habent.

Linguistae num Proto-Oceanica SVO an VSO fuisset iam disserunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!