Jump to content

Lingua Palatina

E Vicipaedia

Lingua Palatina (Palatine Pälzisch, Theodisce Pfälzisch) lingua Palatinatus est, per se ad Linguas Germanicas Centrales Occidentales pertinens, quae per vallem Rheni in regione urbes Bipontium[1], Caesaream Lutram[1], Alceiam[1], Wormatiam, Manhemium[1], Heidelbergam, Spiram, Insulam Rheni[2] comprehendente usque ad Alsatiae fines extenditur.

Lingua Palatina, quae sicut lingua Bavarica autonomae linguae dignitatem habet, vulgo in Germania austro-occidentali adhibetur, accuratius in provincia (Theodisce Regierungsbezirk) Hassia Rhenana[3] et Palatinatu et in Circulo Saravi et Palatinatus, necnon in communibus Hassiae et Badeniae et Virtembergiae prope Manhemium.

Praecipuae linguae Palatinae varietates dialectales sunt:

  • Palatina Orientalis (Theodisce Vorderpfälzisch), valde melodica, in Palatinatu, praesertim apud Portum Ludovici patens;
  • Palatina Occidentalis (Theodisce Westpfälzisch), varietas quasi normata, in Circulo Saravi et Palatinatus patens (in Silva Palatina tamen varietas Austro-Occidentalis auditur);
  • Palatina Austro-Occidentalis (Theodisce Südwestpfälzisch), antiqua dialectus Alemannica Alsatiae, adhuc vigens in territoriis Gallicis ad septentrionem Argentorati;
  • Palatina Electoralis (Theodisce Kurpfälzisch), apud Manhemium aliosque Hassiae et Badeniae et Virtembergiae pagos patens.

In Ucraina varietas quaedam, quae Galiciana-Palatina nominatur, atque in Nova Anglia alia archaica linguae Palatinae forma adhibetur; ambae varietates e dialecto Palatina Austro-Occidentali, scilicet ex antiquo “dialecto silvae”, derivantur. Sicut lingua Islandica linguae Viccingorum, ita lingua Palatina antiquorum Francorum linguae simillima est.

Palatinice Theodisce Latine
dalles ('s hott d dalles) kaputt (es ist kaputt) fractus (fractus est)
bollere lärmen strepitum facere
Grumbeer Kartoffel patata
Schnoog(e) Mücke culex
ratzebutz völlig omnino
Schdää Stein saxum
Schdinndl Stündchen hora
arich sehr multum
ajo - nee (nää) ja - nein ita - non
isch lawer dir e Ohr ab unn widder draa ich spreche gerne mit Ihnen valde me delectat cum ea loqu
babbisch Gutsl anhängliche Person homo importunus et molestus
dowedder (dowedda) dagegen contra
babble reden loqui
ebbes etwas aliquod
Ärwett Arbeit labor
uff nach versus, ad
Woog See lacus
Zores Streit litigium
alla dann aufwiedersehen Vale(te)
  1. 1 2 3 4 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
  2. Mone, F. J. (1848). Zeitschrift für die Geschichte des Oberrheins (Vol. 1). G. Braun'sche Hofbuchhandlung.
  3. Vide Status dioecesium catholicarum in Austria germanica, ubi dicitur "(...) Hassia rhenana (ubi jus francogallicum valet) (...)".