Lingua Nanaica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Nanaica
На̄най хэсэни
Taxinomia:
Locutores: 1347
Sigla: 1 , 2 , 3 gld
Status publicus
Officialis
Privata districtus Nanaicus Territorii Fortuniani Russiae, Res publica popularis Sinarum
Litterae: Abecedarium Nanaicum
Scriptura:
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Nanaica[1] est una e linguis Tungusicis. Nanai in Territorio Fortuniano Russiae habitant, ubi et districtus nationalis Nanaicus situs est, et in Re publica populari Sinarum, ubi 赫哲族 (Hezhen) nominantur. Circa 1357 homines anno 2010 lingua Nanaica utebantur.

Libri Nanaici primi annis 1884, 1885, 1889 editi sunt. Litteris Cyrillicis tunc usus fuit. Abecedarium Nanaicum litteris Latinis creatum est anno 1932, sed post aliquot annos Latinizatione finita textus Nanaici iterum litteris Cyrillicis scribebantur. Macrones super vocales solum in libris ad usum ludorum litterarum factis ponuntur. In ludis litterarum Sinarum textus Nanaicus pinyin systemate scribitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. binomen Neutrodiaptomus nanaicus. Etiam lingua Gold, Goldica saeculo XIX nuncupabatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Аврорин В. А. Грамматика нанайского языка, т. 1–2. Moscuae, Leninopoli 1959–1961. (Russice)
  • Jun, An. Hezheyu Jianzhi [A Grammatical Sketch of the Hezhen Language]. Pechini 1986. (Sinice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]