Lingua Karakalpakensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Karakalpakensis
Qaraqalpaq tili
Taxinomia:
lingua divisionis Kyptschakicae familiae Turcicae (linguis Altaicis saepe tributae)
Locutores: 583 410 (anno 2010)
Sigla: 1 , 2 kaa, 3 kaa
Status publicus
Officialis Karakalpakia (Uzbecia)
Privata Kazachstania
Litterae: Litterae Karakalpakensis
Scriptura: Latina
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Karakalpakensis[1] (ipso vulgo Qaraqalpaq tili) ad linguas Turcicas pertinens, est lingua gentis Karakalpakorum et lingua publica rei publicae Karakalpakiae Uzbeciae. Circa 583 milia homines lingua Karakalpakensi loquuntur. Linguae Kazachicae propinqua est. Ante annum 1928 interdum litterae Arabicae ad linguam Karakalpakensem exsignandam utebantur, anno 1928 abecedarium e litteris Latinis elaboratum est, sed latinizatione finita post annum 1938 lingua Karakalpakensis litteris Cyrillicis cum aliquot supplementis utitur. Anno 1957 abecedarium Karakalpakense Cyrillicum paululum mutatum est. Ab anno 2005 iterum litteris Latinis lingua Karakalpakensis utitur.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. binomina Shamosuchus karakalpakensis, Oxia karakalpakensis, Calligonum karakalpakense.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Баскаков Н.А. (ред.). Каракалпакский язык. Т.II. Фонетика и морфология. Мoscuae, 1952. (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]